Ana səhifə

Pigna (Giovan Battista) carmina (2870 vers)


Yüklə 0.72 Mb.
səhifə1/6
tarix15.06.2016
ölçüsü0.72 Mb.
  1   2   3   4   5   6

PIGNA (Giovan Battista) CARMINA (2870 vers)





Le texte proposé ici est, avec quelques corrections, celui imprimé à Venise, chez Vincenti Valgrisi, en 1553.

IOAN. BAPTISTAE PIGNAE CARMINVM LIBER PRIMVS.


AD ALPHONSVM FERRARIAE PRINCIPEM.

C1_01 v.1 Luce, qua natum genitore mundi

2 gentis humanae columen futurum,

3 lucido reges adiere signo,

4 solis ab ortu ;

5 Luce, qua donis pariter supremo

6 Rege terrarum superumque dignis,

7 supplices illum coluere myrrha,

8 thureque et auro ;

9 nate monstrorum domitoris ad te

10 mentis accedo genibus reflexis ;

11 te colo nostrum columen, benigno

12 Numine motus.

13 Ac mihi cum sit pretiosius nil,

14 spiritum quamquam tenuem putabis,

15 spiritum sacro tibi sempiternum

16 munere caeli.

AD IOANNEM SALVIATVM CARD.

C1_02 v.1 Describent alii maxima Caesaris

2 magni Maeonio carmine proelia,

3 non aptanda lyrae, sed gravibus modis

4 grandi Calliopes sono.

5 Et quae vel ratibus per mare gesserit

6 vel turmis equitum, sive ferocibus

7 Turcis oppositus, sanguine barbaro

8 aequor dum fluit Africum.

9 Seu Gallos animo cedere nescios

10 nequicquam stimulans ; seu validus manu

11 a Rheno ad fluvium perdere Visulam

12 pugnantes populos sua.

13 Me Salui decus Aonidum, juvat

14 commixtum placidis dicere Lygidam

15 nymphis, et citharam tangere pectine

16 cantantem vacuum levi.

17 Quod vulgus stolidum me fugientibus

18 junctum Melpomene cernere si velit

19 sanctis luminibus : tu mihi Delphicis

20 cinges tempora frondibus.

AD VINCENTIVM MADIVM.

C1_03 v.1 Nec quales animae quibus

2 sint notae indiciis, quaeque potentia

3 ex sensu vigili et duce

4 in formis variis exterioribus ;

5 nec si pars melior cadat,

6 cum lapsu cecidit corpus in ultimo,

7 quaeras disserere. Ad leve

8 nunc mentem studium flecte gravem Madi.

9 Nunc imbres gelido spuit

10 regnorum dominus Martis ab aere.

11 Nunc pellenda mero nivis

12 concretae glacies, igneque libero.

13 Ad Cynthi propera lares.

14 Hic Vulcanus adest, et pater Euhyus.

15 Hic dulces socii canunt

16 molles versiculos, quos dat Etruria.

17 Huc quaeso, huc ades optime

18 aetatis sapientum istius omnium.

19 Hic te pocula, te focus,

20 hic te Musa manet Lydia Cynthii.

AD BARTHOLOMAEVM CAVALCANTIVM.

C1_04 v.1 Cavalcanti, animae Socraticae qui penitus sciens,

2 et qui Pontificis maximi ad Arcana vocatus es,

3 seu magnus studiis nobilibus te retinet Plato ;

4 seu Paulus propriis quae tibi curanda negotiis ;

5 ne Pigna interea mente, precor, decidat e tua.

6 Ne pellas animo illum minimum has ob species graves.

7 Sic rerum tibi causae pateant, sint licet arduae.

8 Sic Romae domino quidquid agis perplaceat tuo.

DE ROMVLO AMASAEO.

C1_05 v.1 Nunc arte plectri dic age Romulum

2 nunc eminentem sidere Julio,

3 o barbiti quae temperabas

4 Aeolii strepitum camena.

CAM.


5 Pulchrae ipsa mendax, veraque misceo

6 falsis eorum quae sine gloria.

7 Quid propria virtute clarum

8 hunc fidibus referam sonoris ?

9 Erexit urbem Romulus Attica

10 praestantiorem viribus imperi.

11 Hic scripta Graecorum Latinae.

12 Reddidit inferiora linguae.

AD HERMODORVM PHILIPPIVM.

C1_06 v.1 Quid Hermodore Portus hic agit tuus

2 optimus et socius quondam Camilli Julii.

3 Docti Camilli Julii, et comes omnium

4 qui Latii eloquii Graiique fontes hauriunt.

5 Opesne tractat Tullii, anne copias

6 divitis Hermogenis oratione candida ?

7 Portum o beatum, sed beatos o simul

8 Oenotriae populos et patriam magis meam.

9 Achaicas tollit cadentes literas

10 portus, et Ausoniam lingua perornat Gnosia

11 tellure Gnosia tamen studio Attica.

12 Nec minus arte sua Remi papyra sarcinat,

13 furore saevo dissipata barbarum,

14 officioque pio nomen lucratur Itali.

15 Hunc Hermodore mutua molestia

16 surpuit alta tibi diae Renatae regia.

17 Jactura magna civitatis haec fuit.

18 Ah male dispereant aulae potentum quaelibet.

19 Superba regum conteruntur limina.

20 Omnibus ambitio latet sub imo pectore.

21 Virtute namque nobili conjungitur,

22 nec vitio leviter potest pudendo dividi.

23 Tenemur aurea libenter compede.

24 Et placet incidere dulces in aegrimonias,

25 ut inde dicant : o fidelem servulum,

26 hic mala quae domini causa paratus perpeti ?

27 Hic gratus, hic primus frequentat atrium.

28 Praeterit en, genua manu reflecte supplici.

AD ANDREAM ALCIATVM.

C1_07 v.1 Ergo tuum morbo jactatum corpus iniquo

2 nunc, Alciate, aduritur febris ab igne gravi ;

3 qui nequit exstingui medica virtute parumper,

4 vel maxima cura tua, vel juvenum precibus.

5 Assiduis juvenum precibus beneolenteque ture,

6 ut te supremi sublevet dextra benigna patris.

7 Te lugent omnes juris legumque periti,

8 Ticinus ipse flebilis, flebilis unda Padi.

9 Tu leges, tu jura potens purgare, nefando

10 quae jam inquinavit seculo foetida lingua Scythae.

11 Et varia indoctae congesta volumina turbae

12 ante ora mille gentium frangere voce gravi.

13 Civilis studii o interpres maxime salve,

14 salve, Alciate, temporis gloria vive tui.

AD OCTAVIVM COGNOMENTO PATREM.

C1_08 v.1 Labitur hora brevis, rapiturque volucribus alis.

2 Fugatur a die dies celerrime.

3 Labitur aetas nostra simul rapiturque fugata,

4 trahente sole tempus igneis rotis.

5 Nec nos Octavi sapientia liberat ulla

6 ab imminente Minois periculo.

7 Multa tamen longam ducunt animalia vitant.

8 Homo ortus altero senescit hespero.

9 Et licet ex scriptis se in postera saecula condat,

10 nec is frui potest inane gloria.

11 Quid mihi, si de me exiguam in cinerem converso

12 Latini et Attici suprema praedicent ?

13 Ad mensas dabitur sacras accumbere divum,

14 ubi ipsa erunt soluta morte corpora.

15 Hoc satis est, adeo ut penitus sit fama perennis

16 labore parta negligenda nominis.

17 Mens superis intenta, cibis non pascitur isto

18 ab orbis infimi luto fluentibus.

19 Si curis igitur nimiis, sudoreque longo

20 nihil parare possumus superstites,

21 quid Pater Octavi te sic noctesque diesque

22 librorum in omnium volutione maceras ?

23 Quid frustra terimur ? Quid si dant stamina Phoebo

24 quod occidamus occidente crastino ?

25 Vivamus, cras fila colo pendentia Clothus

26 furente dextera secabit Atropos.

27 Vivamus, quaesita cadent cum lumina nostra

28 sopore noctis opprimentur ultimae.

AD HERCVLEM FERR. DVCEM IIII.

C1_09 v.1 Quae vera proli gloria Atestiae,

2 quae plena laudum munera, ni tua

3 nunc Hercules virtute rarum

4 ingenii specimen dedisses ?

5 Princeps enim Desiderii agmina

6 frangens, et una militiae sciens

7 ubertus hostis barbarorum,

8 semper honos sobolis decusque.

9 Qui possidebant imperium Insubrum ;

10 qui finibus Berringarium Italis

11 cum filio trusisse fertur,

12 connubio satiatus Aldae :

13 qui tunc superbos Romulidas suo

14 Othone salvo perdidit incola

15 Germaniae ; qui regna missis

16 constituit sibi magna primis ;

17 qui pace servavit populum, licet

18 in proelio natus fuerit ferox

19 illius alter, et Matildis

20 in thalamos properavit alter ;

21 quique Aenobarbum templa relinquere

22 divum coegit, quique alias suis

23 conjunxit urbes, non recusans

24 nobilium titulis honores ;

25 et qui occupatis gentibus Umbriae

26 Vilumbrum habebantur merito duces :

27 gessere cuncti ubique cuncta

28 perpetuis memoranda fastis.

29 Immaniorem fluctibus Adriae,

30 et comparandam Tartareae ferae,

31 furore vastantem manuque

32 Italiae populum cadentis,

33 quod quartus armis diruit Actius,

34 et Federicum stravit humi prius,

35 Ferraria centumque castris

36 munere Pontificis potitus ;

37 ejus labores carpere lividae

38 obliviones non poterunt. Neque

39 sunt fratris illius silenda

40 terribili reparata ferro.

41 Cum dissipatis hostibus impulit

42 poenas Celani sumere principes.

43 Omnesque Picenos subegit

44 imperium retinens Isauri.

45 Et fama nunc splendesceret illius,

46 quem flevit olim Parthenope, nisi

47 raptus repentino fuisset.

48 Sic quoque nocte micat serena

49 aestate fulgor, nixque micat. Coma

50 sic saepe Phoebus nascitur aurea,

51 sed ortus atque exstinctus idem,

52 nube polum subito occupante.

53 Ast imperavit qui Mutinensibus

54 aetatis exsistens tenerae feris,

55 Princeps vocatus is tenebat

56 dum Regium dicione lata.

57 At qui tenebant quae loca nomina

58 Ponto dederunt Italiae alteri :

59 at visus una sorte laeta

60 qui dominus puer atque miles ;

61 actique qui mox fraudibus irritis

62 saevissimum non ante domabilem,

63 et impium regno tyrannum

64 atque anima spoliavit armis ;

65 non noctis ignoti tenebris erunt.

66 Hi nam per undas irremeabiles

67 nec navitae cymbam, nec Orci

68 Taenarias tetigere fauces.

69 Primi ducis nemo negat inclytum

70 nomen, quod is semper placida suas

71 servaverit gentes quiete,

72 quod populo fuerit benignus.

73 Quam vicit omnes munificentia,

74 pugnaeque cura maximus Hercules ?

75 Quae signa, quae vexilla cunctis

76 explicuit Calabrisque nota ?

77 Sic fortiter post aligerum gravi

78 clava leonem pressit ; et optime

79 exstruxit urbem latiorem,

80 ut patriae pater inde dictus.

81 Hinc ortus est qui non equitum piger

82 vexare turmas, cujus in omnium

83 sunt ore facta omnes per oras

84 marmoreis patefacta signis.

85 Ut prorsus Hispanos reliquos duces

86 mittens ad umbras saepe fugaverit

87 multos, licet per quam potentes,

88 consilio validaque dextra.

89 Ut milites in sanguine Julii

90 virum atque equorum clade nataverint

91 magna, utque Gallus vicit ejus

92 auxilio prope victus omnes.

93 Suspensa templis Hippolyti sacris

94 magni tropaea ex hostibus indicant,

95 quae bella non semel leguntur

96 carminibus celebrata vatum.

97 Namque incolentes indomitas aquas

98 ivit, velut cum defluit alveo

99 rex fluminum latos in agros

100 cum segetum pecudumque strage.

101 Tollenda non sunt laudibus illa quae

102 qui Galliae regem sequitur gerit ?

103 Et Caesari quae junctus istis

104 temporibus facit arte belli ?

105 Tollenda magnis. Sed tamen omnibus

106 clementia Alcide tua maxime

107 laudanda, quod claram tuorum

108 progeniem super astra vexit.

109 Te nam insecutus saepe ferociter

110 Mamphron, nec aeque, denique captus est.

111 Et morte non affectus a te,

112 te gladio periturus ipse.

113 O sole qua solis radii plagas

114 mundi colorant optime principum,

115 cujus volavit fama ab Indis

116 gentibus hesperias ad oras.

117 Ut cuncta caeli pulchra licet, tamen

118 non pulchra si non Cynthius inferat

119 lumen : tuorum sic placebat,

120 te sine non placitura proles.

121 Quis facta magni fortia Caesaris,

122 quis bella vates tot sociaverit

123 quae gessit ille pectinique

124 Aeolio fidibusque Lesbi ?

125 Quod digna magno sint sonitu tubae,

126 testis ferox gens Galliae et Africae

127 per Bagradae et Ticini arenas

128 dum fugit haec manet illa victa.

129 Testes et agri et prata cruoribus

130 ad Tibrim ad Arnum pinguia militum.

131 Et decoloratis in undis

132 membra virum mutilata ferro.

133 Testes ad extremum oppida Belgium

134 concussa tamquam fulminis ictibus,

135 et proeliantes ut leonis

136 dente fero lacerati ab hoste.

137 Testes secundis fana laboribus

138 vastata divum qui nihil audiunt

139 ruente Lepti, et non procellis

140 sed facibus domitae triremes.

141 Testesque Rhaeti et Vindelici prius

142 et quae sab ursis littora frigidis.

143 Testatus est hoc Saxonum dux

144 Albis aquas prope sic locutus.

145 Ut me videtis condicionibus

146 o me secuti deterioribus,

147 sicque occidit spes omnis eheu

148 Lantgravio renuente pugnam :

149 ut militis si dextera Palladis,

150 et quisque surgens centimanus foret,

151 cum lacrima matris recenti

152 ipse iterum caderet peremptus.

153 Nobisque nec rideret adorea,

154 nec ferre possent auxilium amplius

155 quam corda nobis saeva bellis,

156 saeva animo, impete saeva primo.

157 Invicti ab hujus vincimur alite

158 Jovis ministro, cedite cedite

159 Germania cadente cuncti

160 imperio domini relicto.

DE BELLO GERMANICO.

C1_10 v.1 Qualis petens nidos aquilae draco

2 cum verticem jam tangeret arboris,

3 inque ova serpens imminebat

4 frangere, raptus ab ungue curvo

5 surgit reluctans, et caput erigit,

6 atque implicatus tentat inutili,

7 cauda redire primum ad antrum,

8 sed proficit nihil inde captus :

9 hostis tremendus cernitur Austriae,

10 postquam ille Quinti robore Caroli

11 virtute bellica eminentis

12 nunc cecidit graviore lapsu.

13 Hoc dulce tantum quod quoque Caesaris

14 sensere reges proelia maximi,

15 cum vel fugati vel retenti

16 militiam tremuere diram.

17 Hoc dulce tantum, quod superabitur

18 a rege forti et jam superis pari,

19 qui regna vexillis superbis

20 Hesperiae tenet utriusque.

21 Quicumque Nilum, et qui Tanaim bibunt

22 hunc proferentem nomen in ultimos

23 fines adorant, nec sat hic est

24 sed colit hunc novus alter orbis.

25 Quae prata, qui amnes, quae aequora Caesaris

26 ignara famae et nominis inclyti ?

27 Quis nescit Alcidae columnas

28 ulterius positas ab illo ?

29 Delubra vero non capiunt eis

30 figenda tot signa illius, ipseque

31 et comparabit plura, namque

32 in rigidis juvenescit armis.

33 Illum nec auster nec mare Punicum,

34 laesere quondam fluctibus horridis.

35 Nec Pannoni in campo protervis

36 millia multa hominum sagittis.

37 Nunc lenis illi est, qui prius aeris

38 expertus ignes per juga perfidi

39 semper siticulosa Poeni,

40 saeva poli glacialis aura.

41 Illi quiritum gens fera jungitur.

42 Nunc namque caeli vis eadem Itali,

43 quae victa, victrix, quae pilisque

44 missilibus metuenda et hastis.

45 Certantis hujus saepe per agmina

46 non indecoro terga periculo,

47 sed horrida invicto videntur

48 pectora pulverulenta cursu.

49 Hispana cunctis quae tolerantior

50 sic ferre saevo bella negotio,

51 ut vincat hostes, quae laboris,

52 quae patiens nivium atque solis,

53 augusto adhaeret ; saepeque consili

54 vi perpotens in gramine Martio,

55 et pervicax sudore perseque

56 assiduo innumeras phalanges.

57 His ille cunctos jam sibi subicit

58 quocumque tendat. Nam sine proelio,

59 vel supplicantium absque sceptro

60 claustra ruunt patefacta regum.

61 Vel si repugnant historiam illius

62 augere cogit tristia funera,

63 et lugubres casus eorum

64 claustra petens inimica ferro.

65 Istis tot exsultantibus aspera

66 tela, et tot enses exitiabiles

67 contra coronatas volucres

68 inque feras acuisse rubras,

69 en maximum tandem gemitum intulit :

70 en frena eorum dura licentiae

71 injecit ante non repressae,

72 nec manibus validis retentae.

AD FERDINANDUM TOLEDANVM

C1_11 v.1 Tu Federici gloria Baetico

2 clari tropaeo sanguinis inclyta

3 Fernande Princeps principum Albae,

4 tuque comes domini decusque,

5 semper vocandus pars eris omnium

6 victoriarum maxima Caesaris,

7 dum pontus Africae tumescet,

8 dum refluet Rhodanusque et Ister.

AD CYNTHIVM IOANNEM BAPTISTAM GYRALGUM.

C1_12 v.1 Pegasides secutus

2 ore quondam cum biberem saepe Helicona pleno,

3 credere forte nulli

4 id mihi vates poterunt, interitura scripsi

5 carmina saepe Cynthi,

6 fontis a potu nitidi me removente Phoebo,

7 nunc Semeles amator

8 filii, magnis cyathis cymbia multa tracto.

9 Et simul ipse grata

10 Delio longos soleo condere voce soles.

11 Ad calices alumni

12 plura Silenus cecinit sic memoranda semper.

13 O Jovis igne claram

14 edite in lucem soboles fulmine clara patris.

15 Cui caput est corymbis

16 semper intonsum ac hederae frons redimita ramo.

17 Quique libenter audis

18 cymbali dulcem strepitum, cernere laetus agros

19 sub crotalo moventes

20 saltibus crebris satyros, dum tremit icta tellus.

21 Quem Bromium canentes

22 cornubus mixta querulis per nemora alta divum

23 voce tenere possunt.

24 O tuae cingens viridi tempora fronde vitis,

25 o pater o Lyaee,

26 Liber oh euhoe, validis o metuende thyrsis ;

27 te sine nil labores

28 rustici, nil vis Cereris, nec Venus alma grata est.

29 Te sine nil juventa,

30 nil voluptas, Naiades te timuere nymphae :

31 te coluere Fauni.

32 Tu tenes undas pelagi, tu quoque flectis amnes,

33 tuque potens deorum

34 atque Silvanum, superis fundere nectar aptus,

35 atque furore summo

36 ferre bacchantes, furiis non agitatus ullis.

37 Pabula tu coloras

38 tuque rerum perpetua semina lege servas

39 arboribus virorum

40 pampinos tu capripedum sufficis atque vires.

41 Has manibus maritas

42 tu tuis : replens calathos uberiore vino,

43 cum dominatur orbi

44 brachiis, et sideribus Scorpius ardet albis.

45 Tu placida quiete

46 asperas gaudes hominum dissoluisse curas,

47 ac acuisse mentes.

48 Dura quamvis ingenio das penetrare cuncta.

49 Tu requiem vel addas.

50 Vel leves turbas, animo robora semper affers.

51 Tu facis arte Osiri

52 ut tua summus valeat quisque poeta dici.

AD PAVLVM MANVTIVM.

C1_13 v.1 Ne, Paule, credas displicitura, quae

2 dignus Gyraldus nomine Apollinis

3 Etruriae princeps ad oras

4 detulit Aonio furore,

5 Tirynthium cum reddidit heroa

6 fortem et superbum carmine Lydio.

7 Non si ferum descripsit olim

8 Thesea qui ad fluvium ortus Elsam ;

9 nec si soluta lege Ariostius

10 jam Tusca nobis ante poemata

11 reliquit (et si fabulosa)

12 Ingenii monimenta magni,

13 is detinebit cantibus ipsius

14 aures minus nostras ; neque secula

15 vincent minus quam multa. Verum

16 quae in tenebris prius astra lucent

17 nascente Phoebo lumine candido

18 vix inde possunt fulgere paululum.

19 Nec inter indoctos priores

20 quam minimum celebres fuere.

21 At Cynthio post versibus aureis

22 splendente eorum gloria concidit.

23 Nec profectum me putes haec, (vers lacuneux)

24 sed genitum Jove nocte longa.

25 Ditis recessus jam penetraverat

26 campi per auras Elysii aetheris

27 spectans beatas gentis umbras

28 Amphitryoniades futurae.

29 Et magna Achillem prospiciens tuba

30 insignem Homeri, et pectore Vergili

31 Aeneam eburno, coepit aegra

32 voce suum lacrimare fatum.

33 Sed vate dignum se quoque Cynthio

34 cum post modum vidit, gemitum premens

35 et laetus adjuravit illi

36 caelicolas genus unde ducit :

37 quod solus Augiae puer audiit.

38 Quod pellis ut numquam violabilis

39 qua cingitur (leone namque

40 tunc Nemees humeros amictus)

41 sic nulla quamvis ferrea et impia

42 delebit aetas scripta quibus canet

43 illum atque prolem ejus, sub aequo

44 Herculis imperio secundi.

45 Et facta quam sunt illius omnibus

46 jucunda, dixit per Stygios lacus,

47 ejus poetae dicta tandem

48 non aliter fore grata cunctis.

AD M. ANTONIVM FLAMINIVM.

C1_14 v.1 Nympharum decus, o Flamini Apollinis

2 cursum qui rapidi carmine Tibridis,

3 spirantemque morari boream potes ;

4 nec non praecipitem notum.

5 Qui lenis cithara, sint licet asperae,

6 tigres, atque ferarum genus omnium ;

7 Latinoque movens pectine barbaros,

8 mulces corda virum impia.

9 Si sic dum canis et sistere flumina

10 possis perpetuo, et nubila tergere

11 cum venti celeres undique perstrepunt,

12 et sedare animos probe,

13 plectro tange lyram ; dicque modos quibus

14 crudelis nimium saevaque Lygida

15 sic aures modo amicas satis applicet,

16 ut jam sit mihi lenior.

17 Nam si feceris id, te mage redditum

18 cognosces celebrem, teque magis pium ;

19 quam si versiculis arteque barbiti

20 placasses rabiem maris.

AD BARTHOLOMAEVM RICCIVM

C1_15 v.1 Ricci, quid o quid fletibus irrigas

2 vultum molestis ; funera Flamini

3 acerba cogitans fuisse,

4 et nimium lacrimosa cunctis ?

5 Cur tot modum nullum gemitus habent,

6 umquam nec absunt, sed tibi maxime

7 surgentibus surgunt tenebris,

8 et redeunt redeunte Phoebo ?

9 Casum parentis Tantalides fleant,

10 manetque semper per Lapithum genae

11 humor, nec umquam sint quieti

12 sed Phlegyam Tityonque plorent.

13 Se maceret cari nece filii

14 rex asper in ventos dominus. Suis

15 mors Imperatoris molesta

16 militibus sitientis aurum.

17 Hos namque vexant Tartara perditos,

18 solum videntes hi Stygias faces

19 doloribus certis premuntur,

20 suppliciis cruciantur omnes.

21 Terrena linquens Flaminius loca

22 ad caelites e carcere noxio

23 volavit, et sedes beatus

24 sidereas petiisse gaudet ;

25 gaudet suum se cernere Davidem

26 qui libat illi basia nectare

27 vultu sereno dulciora,

28 ambrosiae madefacta succo.

29 Gaudet suum se tangere barbiton

30 ad quod Latino carmina pectine

31 canens Palestinos solebat

32 ingenio penetrare versus.

33 Rex monstrat illi quae superum loca,

34 quae fixa caelo sidera, motibus

35 quae pulsa, quae dicenda voce,

36 quae citharae celebranda chordis.

37 Ambo Deum sic tollere laudibus

38 docti ; sonoris et fidibus lyrae

39 hunc rite concinunt, et ipsum

  1   2   3   4   5   6


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©kagiz.org 2016
rəhbərliyinə müraciət