Ana səhifə

I. De sex orationis partibus


Yüklə 111.7 Kb.
səhifə1/5
tarix13.06.2016
ölçüsü111.7 Kb.
  1   2   3   4   5

I.De sex orationis partibus


Hactenus communia inventionis præcepta quæ ad omnia concionum genera in universum pertinent exposuimus. Nunc doctrinæ ordo exigere videtur ut ad singulares concionum species tractandas descendamus et quid unaquæque earum desideret quidque ecclesiastes supra oratorem addat explicemus. Diximus autem ex Aristotelis et Ciceronis sententia rhetoricæ artis materiam in triplici causarum genere versari: iudiciali, deliberativo, ac demonstrativo. Et in iudiciali quidem genere accusamus vel defendimus; in deliberativo suademus, dissuademus, hortamur, dehortamur, petimus, consiliamur, commendamus et cetera; in demonstrativo personas, res, facta, laudamus aut vituperamus. Additum est his didascalicum seu dialecticum genus ab iis qui latius hoc causæ genus patere volunt, ut non tantum finitam complectatur quæstionem sed ad infinitam etiam extendatur et ad quamcumque rem positam de qua disseri via et ratione possit. Hoc genere continentur theses seu loci communes, et simplices et copulati, quorum tractationem orator a dialectica methodo accipit. Eam rationem Cicero in libro De officiis secutus est nihilque aliud Divus Thomas ceterique Theologiæ doctores agunt cum de Deo, de Angelis, de anima, de fide, spe, caritate, ceterisque virtutibus disputant, quarum naturam, genus, species, partes, causas, effectus, et cetera tractant. Huius autem generis finis cognitio est. Ecclesiastes tamen omnia ad vitæ institutionem inclinabit.

Ex his autem quattuor generibus iudiciale ab instituto nostro excludendum esse superius diximus; reliqua vero tria quoniam proposito nostro magis conveniunt sigillatim a nobis tractanda sunt.

Quia vero non parum refert ad omnia concionum genera, præcipueque ad suasoria, quæ maxime ad institutum nostrum pertinent, orationis cuiusque præcipuas partes et veluti membra nosse necesse erit ut has ante omnia breviter exponamus. Sunt igitur plenissimæ atque perfectæ orationis sex partes: exordium, narratio, propositio (cui partitio sive divisio iungitur), confirmatio, confutatio, et conclusio sive peroratio. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris præparatur ad audiendum. Narratio est rerum gestarum, aut perinde ut gestarum, expositio. Propositio summam causæ complectitur, cui additur partitio quæ membra orationis aperit. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus terminus orationis. Has partes natura monstravit et hunc ordinem servari iubet ut, antequam de re apposita dicamus, initio concilientur animi eorum qui audiunt; deinde res demonstretur; postea controversia constituatur; tum id quod intendimus confirmetur; post quæ contradici possunt refellantur; extrema autem oratione, ea quæ pro nobis faciunt amplificentur, et augeantur quæ pro adversariis infirmentur. Est itaque oratio quæ his partibus constat velut perfectum quoddam in suo genere corpus membris omnibus absolutum. Prima igitur pars ad conciliandos animos, ultima ad commovendos valet. Confirmatio et confutatio ad docendum ac probandum pertinent, ad quam reliquæ viam muniunt. Ex his partibus plena et perfecta componitur oratio. Quid autem unaquæque earum exigat exponere incipiamus.

Exordium est quo animus auditoris ad audiendum præparatur. Id ita sumitur, ut benevolos, ut attentos, ut dociles, auditores habeamus1. Hinc multa rhetores de captanda benevolentia docent. Benevolos quippe auditores quattuor modis faciunt: a dicentis, ab adversariorum, ab auditorum persona, et a rebus ipsis2. Et ab adversariorum quidem persona si eos in odium, invidiam, contemptum adduxerint3, quæ omnia longissime ab officio nostro distant. Satis ergo nobis erit si attentos et dociles efficiamus quibus etiam rationibus eorum nobis favorem et gratiam conciliabimus.

Attentos [enim] habebimus si docebimus nos de rebus magnis, novis, inusitatis, verba facturos, aut de iis [rebus] quæ ad Rempublicam pertinent, aut ad eos ipsos qui audient, aut ad Dei cultum et religionem1, et si rogabimus ut attente audiant, et si numero exponemus res de quibus dicturi sumus. [rhet.her. 1,4,7]

Dociles auditores habere poterimus si summam causæ breviter exponemus et si attentos eos faciemus. Nam docilis est qui attente vult audire [rhet.her.1,4,7].

Post exordium rhetores (qui hanc artem ad iudiciales præcipue causas tractandas ut antea diximus excogitarunt) Narrationem secundo loco posuerunt, quæ ad huiusmodi causas agendas fere necessaria est. Hoc autem narrationis genus parum instituto nostro convenit. Sunt tamen quatuor alia narrationum genera quæ non raro in conciones incurrunt. Primum est cum res gestas quæ, vel in sacris litteris vel in vita Sanctorum, continentur ad aliquid confirmandum commemoramus;secundum est quod amplificandi causa tractatur; tertium est quod allegoriæ vel tropologiæ servit; quartum in Evangelica lectione explicanda versatur. De quibus breviter modo dicendum est.

Primum ergo genus esse dicimus quod res gestas et exempla Sanctorum commemorat. Sic enim narramus historiam Ioseph a fratribus proditi [Gn.37,25-28]; sic Davidis, Tobiæ, Iudith, Ester, Ionæ, prophetæ ceterasque similes alicuius utilitatis gratia in diversis concionum partibus commemoramus. Nemo autem putet facile cuique esse huiusmodi exempla artificiose et eleganter dicere. Hac enim in re, cum primis eloquentia dominatur ut iucundam narrationem efficiat, in ea namque, tum animorum motus, tum verba variis personis convenientia (per quæ morata oratio fit) tum etiam breves rerum descriptiones, adhibendæ erunt quæ rem oculis subiciant. Genus quoque orationis rebus ipsis convenire debet. Hoc autem fiet si lætis iucunda, seriis, gravis, insignibus ornata, tristibus acerba, tribuatur expositio.

Quamvis autem huiusmodi narrationes iudicialium causarum dissimiles sint, eas tamen virtutes habere debent quas illis rhetores attribuunt. Volunt quippe ut omnis narratio brevis, dilucida, veri similis, et iucunda sit2. Brevis et iucunda libentius auditur; perspicua facilius intelligitur; veri similis citius probatur. Solet fere narrationis initio præparatio quædam adhiberi et fini tamquam peroratio atque ad contentionem transitio, quod ipsum in reliquis etiam partibus observandum est ut apte inter se omnes atque eleganter cohæreant. Has ergo res habere narrationem convenit [rhet.her. 1,9,14-16]:

... quæ quoniam fieri oportere scimus quemadmodum facere debeamus cognoscendum est. Rem breviter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare unde necesse erit, et si non ab ultimo initio repetere volemus, et si summatim non particulatim narrabimus, et si non ad extremum sed usque eo quo opus erit prosequemur, et si transitionibus nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo quod coeperimus exponere, et si exitus rerum ita exponemus ut ante quoque quæ facta sint sciri possint tametsi nos reticuerimus. Quod genus, si dicam me ex provincia rediisse, profectum quoque in provinciam intelligatur. Et omnino non modo id quod obest, sed etiam id quod neque obest neque adiuvat satius est præterire. Et ne bis aut sæpius idem dicamus cavendum est etiam ne id quod semel supra diximus deinceps dicamus, hoc modo: Athenis Megaram vesperi advenit Simo; ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini; insidias postquam fecit, vim in loco attulit. Rem dilucide narrabimus si, ut quidque primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestæ res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. Hinc erit considerandum ne quid perturbate, ne quid contorte, [ne quid ambigue], ne quid nove dicamus, ne quam aliam in rem transeamus, ne ab ultimo repetamus, ne longe prosequamur, ne qui[d] quo[d] ad rem pertineat prætereamus, et si persequamur ea quæ de brevitate præcepta sunt. Nam quo brevior, [eo] dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. Veri similis narratio erit si, ut mos, ut opinio, ut natura postulat, dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit, aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere, aut pati non potuisse.

Iucunda vero narratio erit si nova, inexpectata, magna, gravia, contineat.

Secundum narrationis genus esse diximus quod amplificandi causa sumitur quo, videlicet, egregia Sanctorum facta, aut detestanda malorum exempla, amplificare volumus. Hac ratione Origenes obedientiam Abrahæ in filii sacrificio; Gregorius Nazianzenus, vitam et mortem beati martyris Cypriani; Divus Basilius, quadraginta militum martyrium; Divus autem Chrysostomus, trium puerorum quos Nabuchodonosor in fornace conici præcepit constantiam et animi magnitudinem amplificat. Hoc autem narrationis genus maiorem adhuc eloquentiæ vim quam superius illud desiderat. Huic enim potissimum amplæ illæ rerum et personarum descriptiones et ea omnia quæ in superiori libro de amplificatione diximus serviunt. Nihil autem nos iuvare magis ad huius artificii rationem poterit quam hæc sanctorum Patrum scripta quæ modo retuli perlegisse et quæ ertis sunt diligenter in eos adnotasse. Verum hac de re paulo fusius cum ad demonstrativum genus ventum fuerit disseremus.

Tertium genus est quod allegoriæ mysticisque sanctarum Scripturarum sensibus deservit. Quia vero sancti olim Patres (ac præcipue Origenes) in his mysticis sensibus explicandis diligentissime versati sunt et hoc ipsum ad concionatoris officium maxime spectat quæ mihi hac de re dicenda videbuntur paucis expediam. Principio igitur inter mysticos sensus alii ad mores formandos alii ad Christi mysterium explicandum pertinent; illud tropologiam hoc allegoriam appellant. Et illi quidem sensus ad moralem philosophiam, hi vero ad Christi fidem; illi ad legem et institutionem vitæ, hi ad gratiam Evangelii explicandam referuntur. Qua ex re dignitas allegoriæ supra tropologiam intelligitur quandoquidem tropologia divinæ legis enarrationem continet, allegoria vero divinæ gratiæ beneficium demonstrat; illa quidem intellectum erudit, hæc vero proposita divinæ gratiæ divinæque bonitatis et misericordiæ magnitudine voluntatem accendit. Itaque cum concionator, ut ante diximus, docere, flectere ac delectare debeat, tropologia solum docet, allegoria vero, non solum docet sed etiam flectit atque delectat. Delectat quidem divinæ largitatis et gratiæ Evangeliique fautissimo nuncio ante oculos posito; flectit autem qui hac tanta divinæ bonitatis et caritatis magnitudine exposita voluntates hominum ad mutuum in Deum amorem, et peccati odium, et salutis suæ spem, vehementer incendit.

Sed cum allegoriæ nomen multa quæ ad Christi mysterium pertinent comprehendat, illud genus allegoriæ potissimum excellit quod summum redemptionis nostræ beneficium et Dominicæ passionis meritum et divinæ gratiæ quæ per illam nobis datur mirabilem vim et efficaciam præcipue declarat. Hæc enim diligenter exposita et amplificata miro modo mentes hominum in tantarum rerum admirationem rapiunt et divinæ bonitatis, benignitatis, caritatis, et misericordiæ amorem, vehementer inflammant. Nemo autem allegoriarum tractatione hos affectus excitare poterit nisi qui prius, partim quidem studio atque doctrina, partim vero secreto Spiritus sancti magisterio, hanc tantam divinæ dignationis gratiam didicerit eiusque, non modo conognitionem sed etiam sensum, ab eo hauserit. Hoc autem ad mysticam Theologiam spectat quæ divinarum rerum dignitatem magis amando ac degustando quam intelligendo cognoscit, cuius verus ac legitimus magister Spiritus sanctus est. Qui ab hoc igitur summo præceptore fuerit edoctus, is utique huiusmodi allegoriarum tractatione poterit animos hominum ad amorem in Deum et peccati odium excitare, et quem ipse motum atque affectum animo conceperit in alios dicendo transfundere.

Sunt autem quidam præcipue hac nostra ætate qui solo literali, ut vocant, sensu contenti, mysticos sensus refugiunt. Sunt rursus alii qui in omnibus pæne sanctarum Scripturarum locis hos sensus indagare student, quo in genere notatus olim a Divo Hieromymo Origenes fuit. Sic enim de illo ait:

Liberis campis allegoriæ vagatur, et interpretatis nominibus singulorum ingenium suum facit Ecclesiæ sacramenta. Cum enim Dominus in Evangelio lutum facit ex sputo et cæci oculos linit et ad Natatoriam Siloë mittit, cumque surdum et mutum a turba secernit et expuens tangit linguam eius et digitos mittit in aures eius et gemit et cælum suspicit, aperte hæc omnia mysticum alquid nobis hinc latere insinuant.

Hac igitur in re hæc ab eodem Origene tradita regula mihi tenenda esse videtur, ut quoties vel in sacra historia, vel in veteris legis præceptis, sacrificiis, et cæremoniis, aliquid inveniatur quod prima fronte, vel otiosum, vel specie tenus superstitiosum, vel parum rationi et æquitati consonum, inveniatur, ibi mysticum sensum requiramus, ut quod in littera scriptoris aut legislatoris dignitati minus convenire videtur in mystico sensu maxime convenire reperiatur. Exempli gratia, parum divinæ legis æquitati convenire videtur ut mulier quæ filium enixa fuerit septem diebus immunda sit et ab omni sacrorum contactu arceatur; si vero filiam pepererit hoc legalis immunditiæ spatium duplicetur. Sic etiam, cur vir mundus qui est, præcepto Domini vaccam legalium immunditiarum expiatricem comburit, et qui eius cineres colligit, in mundissimo loco reponit, lavare vestimenta sua et usque ad vesperam immundus esse per legem debeat, cum ex divinæ legis obedientia et rei mundissimæ contactu nemo sordes contrahat? Iam vero vacca præcipitur eligi rufa, et sine macula, et quæ numquam iugum portaverit, et quod extra castra non in templo sit immolanda atque comburenda, et ita comburenda ut ipsius etiam pellis atque fimus cum ea simul comburatur, quis igitur hæc omnia mysteriis vacare credat? Quid vero mundati leprosi sacrificium? Quam multa continet quæ si nihil spirituale atque reconditum designarent indignum Deo legislatore videretur. Sic enim Levitico 14 de ipso legimus [Lv 14,2-8]:

Adducetur ad sacerdotem qui egressus de castris cum invenerit lepram esse mundatam præcipiet ei qui purificatur ut offerat duos passeres vivos pro se quos vesci licitum est, et lignum cedrinum vermiculumque, et hyssopum, et unum ex passeribus immolari iubebit in vaso fictili super aquas viventes; alium autem vivum, cum ligno cedrino, et cocco, et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati quo asperget illum qui mundandus est septies, ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet. Hactenus verba legis.

In his ergo ac similibus legibus explicandis Origenes ait:

Si credimus has litteras esse divinas necesse est ut spirituali aliquid atque divinum tanto dignum legislatore in eis latere fateamur. Alioqui audeo dicere Atheniensium aut Lacedæmoniorum leges commodiores hominibus magisque salutares extitisse. Cum vero idem Dominus in paschalis agni sacrificio præcipiat ut is agnus sit anniculus ut sine macula ut in una domo comedatur ut ossa eius non conterantur ut nihil ex eo in crastinum reponatur sed igne quod residuum fuerit comburatur ac postremo ut assus non elixus comederetur quis adeo sine mente erit ut non hæc omnia mysticis sensibus refertissima esse credat?

Hinc Divus Gregorius ex eo quod Dominus præcepit ne quid crudum ex hoc agno comederetur aperte colligit spiritualem in his sensum reconditum esse. Alioqui otiosum erat præcipere ne quis crudas carnes comederet quas præter carnivoras bestias nemo comedit.

His ita constitutis, proximum est ut tractandi rationem in his mysticis sensibus ostendamus. Primum igitur, vel legem ipsam, vel historiam rei gestæ, dilucide et breviter (ut paulo ante de narratione diximus) exponemus hac tamen observatione ut, vel ex lege, vel ex historia, rei gestæ ea solum dicamus quæ ad mystici sensus explicationem pertinent; cetera vero nisi quæ ad historiæ cognitionem necessaria fuerint prætermittamus. Exempli gratia: si ex sacrificio illius vaccæ cuius paulo ante mentionem feci redemptionis Christi gratiam et sacramentorum virtutem a sacra eius passione manantem voluero declarare, altero eiusdem legis mysterio prætermisso de eo videlicet qui vaccam combussit et eius cineres in mundo loco reposuit, qui etiam immundus esse usque ad vesperam dicitur, cetera solum quæ ad sacram Christi humanitatem pertinent commemorabo, ne videlicet multis rebus quarum mysteria explanare nolo narrationem frustra onerem. Rursum si docere voluero genus humanum primi parentis vitio ad mortem damnatum, nequaquam Mosis lege sed per incarnationis Dominicæ beneficium, fuisse a morte suscitatum, per quod homines immensam illam Dei bonitatem et caritatem agnoscentes amore eius æstuare coeperunt, ea solum ex historia pueri ab Helisæo suscitati narrabo quæ ad hoc mysterium explicandum pertinebunt. Nempe quod illa sancti viri hospita ad ipsum accurrerit propheta vero puerum suum cum baculo miserit quem super defuncti corpus poneret, qui tamen vitam mortuo reddere non potuit, quousque pueri dominus venit seque ad defuncti parvuli mensuram contraxit, quo factum est ut caro pueri calefieret oculosque aperuerit atque ita demum vitam amissam receperit. Lege igitur aut historia hoc modo ante oculos posita primo loco iis rationibus quas paulo ante ex Origenis sententia attigimus demonstrandum erit mysticum aliquid in iis rebus latere. Nam, ut de Helisæo loquar, quorsum necis et vitæ autor Dominus hac tam nova ratione voluerit mortuo vitam reddi quæ nihil ad hoc pertinere videbatur?

Cum his igitur rationibus auditorum attentio fuerit excitata eorumque animus eius mysterii cognoscendi avidus effectus, tum eius explanationem aggrediemur singulas eius partes singulis, vel legis vel historiæ, partibus accommodantes idque, quantum orationis perspicuitas tulerit, translatis verbis utentes quæ ad legem vel historiam propositam alludere intelligantur. Quod tamen ita faciendum erit ut oratio metaphoris respersa non obruta esse videatur, ne obscuritatem pariat et allegoricus sermo in ænigmata exeat.

In his autem allegoriis nequaquam oportebit, quod quidam faciunt, diutius in nominum interpretatione versari, sed hæc ipsa brevi oratione explicantes in ea re cuius gratia allegoria inducta est immorari conveniet, et longiori interdum oratione id quod intendimus amplificare.

Ultimo vero loco illud adiciam ut, quoniam multa sunt quæ de hac re præcipiuntur quæ nos brevi oratione complecti minime possumus, studiosus concionator in his mysticis sensibus explicandis cum laude versari cupiens diligentes Origenis libros qui in Mosis Pentateucum scripti sunt evolvat, et ex eo quonam modo hæc præcipua Theologiæ pars tractanda sit plenissime discet. Extat etiam de hoc argumenti genere Radulphi Flaviani opus in Leviticum dignum profecto quod a studiosis concionatoribus legatur. Extat item allegoriarum moraliumque sententiarum opus abs triginta veteribus Patribus collectum in quo multa in hoc genere scitu digna pius concionator congesta deprehendet.

Reliquum erat quartum narrationis genus, quod in Evangelica lectione explananda versatur, cuius vim et rationem paulo post suo loco explicabimus.

Propositio est qua breviter status et summa totius causæ comprehenditur. Hæc autem omnis confirmationis caput est quæ omitti numquam potest. Si propositio simplex non est, subicitur partitio, quæ brevis est partium propositionis enumeratio. Ea duplex est: una quæ tantum in genere iudiciali adhibetur, per quam aperimus quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur; altera est qua in omnibus causarum generibus uti licebit, per quam explicamus quot et quibus de rebus simus dicturi, et quem secuturi in dicendo ordinem ostendimus ut quid, quaque de re, quove loco, dicendum sit appareat, quæ res vel maxime docilem facit auditorem dum quo ordine unamquamque earum quæ propositæ sunt partium tractaturus sit præcognoscet, maximumque eadem memoriæ lumen affert utilis et necessaria, non oratori solum sed cuivis etiam quacumque de re disserenti. Sed hic videndum est, ne sit obscura partitio, ne longa nimium ac multiplex, ne permixta genera partibus implicentur. Tribus enim virtutibus ea maxime commendatur: absolutione et paucitate nec pluribus fere quam tribus aut interdum quatuor membris comprehenditur.

Evenire autem interdum potest ut aliqua divisionis pars docendi gratia iterum dividenda sit, quod fecit Cicero pro lege Manilia sive de imperatore ad bellum Mithridaticum deligendo. Prima enim partitio fuit: Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo, esse dicendum. Absolutis autem duobus propositis divisionis membris, cum ad tertium ventum est hac divisione est usus: Ego sic existimo in summo imperatore quattuor has res inesse oportere: virtutem, scientiam rei militaris, auctoritatem, felicitatem. Hæc de partitione in universum dicta sunt, de qua etiam nonnulla paulo inferius annotabimus.

Sunt autem multa alia, quæ dialectici de divisionis ratione atque natura docent, quæ ab illis petenda sunt. Quod vero ad institutum nostrum attinet, videndum illud quoque est ut membra divisionis inter se cohæreant, hoc est, ut sub eodem genere univoce contineantur. Qua in re multi nimis insulse peccant qui sola nominis voce contenti dissimillima inter se membra sub eodem nomine coniungunt. Pudet huius rei exemplum ponere. Hoc certe modo peccant qui, civitatem supra montem positam explicaturi, montem faciunt virum sanctum de quo sermonem habituri sunt, deinde Ecclesiam, tum iusti viri animam, atque ita de triplici monte se concionem habituros dicunt. Quo in genere innumera pene vitia in multis autoribus qui sermones scripserunt passim deprehendere licet.

Quia tamen non leviter a multis in hac dividendi ratione peccatur (quæ res totius concionis perturbationem parit quæ tota a divisionis ordine et oratione procedit) quid iin hac parte ecclesiastes considerare debeat paucis expediam. Is igitur ante omnia quid in tota concione efficere velit hoc est orationis suæ scopum ante oculos ponat. Deinde quibus illum rationibus attingere velit animadvertat easque prudenti consilio ad aliquem ordinem reducat atque ita demum divisionis partes colligere poterit quæ totius causæ summam comprehendant. Hoc autem apparet in ea Ciceronis divisione quam paulo ante citavimus. Cetera vero quæ de hac re præcipi possunt, prudentis concionatoris iudicio relinquuntur quandoquidem totam hanc recte disponendi rationem, a qua divisio manat, Cicero prudentiæ magis consilio quam artis præceptis constare putat.

Quartam et quintam orationis partem esse diximus confirmationem et confutationem, quas nonnulli sub contentionis et probationis nomine comprehendunt, cuius gratia superiores illæ partes traditæ sunt. Ea vero totius quæstionis disputationem continet. Constat autem confirmatione et confutatione, quarum illa ad probandum, hæc ad refellendum, valet; illa argumentando causæ facit fidem, hæc adversariorum argumenta quæ, vel obiecta sunt vel obici possunt, dissolvit. Ad hanc autem probationis parte omnia quæ in secundo libro, sive de argumentorum inventione sive de argumentationum formis, dicta sunt pertinent. Quæ omnia ex dialecticorum fontibus manant. Verum cum concionatori efficiendum sit, non solum ut doceat, quod proprium est dialecticorum, verum etiam ut delectet et permoveat, illustrior est oratorum ornatiorque confirmatio quam ieiuna illa dialecticorum argumentatio, cui tamen rhetores omne orationis robur acceptum ferunt si quid argumentis, aut probare velint aut reprehendere. Quibus autem orationis figuris rhetoricæ argumentationes illustrandæ atque exornandæ sint superiori libro, ubi de argumentandi ratione tractavimus, expositum est.

Quibus autem adversarii confirmatio, aut diluatur, aut infirmetur, aut elevetur, Cicero in Rhetoricis docet his fere verbis [Cic.inv.1,79,1 sq]:

Omnis argumentatio reprehenditur si, aut ex his quæ sumpta sunt non conceditur aliquid unum plurave, aut his concessis conclusio ex his confici negatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur (veluti cum docemus falsa esse pro veris assumpta), aut si contra firmam argumentationem alia æque firma, aut firmior ponitur.

Hæc ab illo pluribus explicantur libro I de Inventione, et a Cornificio libro 2 Rhetoricæ ad Herennium, et a Quintiliano libro 5 capite 13. Utimur aliis etiam modis elevatione cum adversarii argumenta ridemus; excusatione, ut si ætas, imprudentia, sexus, afferatur; deprecatione, mutua criminatione, inversione, signi contra nos allati.

[Cic.inv.1,52] Peroratio est extrema pars orationis seu artificiosus orationis exitus qui constat fere, vel enumeratione vel affectibus. Enumeratio est per quam res disperse et diffuse dictæ unum sub aspectum subiciuntur. Hæc si semper eodem modo tractabitur perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intelligetur. Sin varie fiet et hanc suspicionem et satietatem vitare poterit. Quare tum oportebit id facere ut plerique faciunt propter facilitatem singillatim unamquamque rem attingere et ita omnes transire breviter argumentationes, tum autem, id quod difficilius est, dicere quas partes exposueris in partitione de quibus te pollicitus sis dicturum et reducere in memoriam quibus rationibus unamquamque partem confirmaveris, tum ab iis qui audiunt quærere quid sit quod sibi velle debeant demonstrari hoc modo: docuimus hoc, illud planum fecimus. Ita simul, et in memoriam redibit auditor, et putabit nihil esse præterea quod debeat desiderare. Atque in his generibus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes percurrere separatim, tum, id quod artificiosius est, cum tuis contrarias coniungere et cum tuam argumentationem dixeris, tum contra eam quod afferebatur quemadmodum dilueris ostendere. Ita per brevem comparationem auditoris memoria, et de confirmatione et de reprehensione, redintegrabitur. Atque hæc aliis actionis quoque modis variare oportebit. Nam tum ex tua persona enumerare possis ut quid, et quo loco, quidque dixeris, admoneas; tum vero personam aut rem aliquam inducere et enumerationem ei totam attribuere. Personam hoc modo: nam si legis scriptor existat et quærat a vobis quid dubitetis, quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum? Atque hic item ut in nostra persona licebit alias singillatim transire omnes argumentationes, alias ad partitiones singula genera referre, alias ab auditore quid desideret quærere, alias hæc facere per comparationem suarum et contrariarum argumentationum. Res autem inducetur si alicui rei huiusmodi legi loco urbi monumento attribuetur oratio per enumerationem hoc modo: Quid si leges loqui possent, nonne hæc apud vos quererentur? Quidnam amplius desideratis, iudices, cum vobis hoc et hoc planum factum sit? In hoc quoque genere omnibus eisdem modis uti licebit. Commune autem præceptum hoc datur ad enumerationem ut ex unaquaque argumentatione, quoniam tota iterum dici non potest, id eligatur quod erit gravissimum et unumquodque quam brevissime transeatur ut memoria non oratio renovare videatur. Hactenus Cicero.

His similia dicit Fabius, quæ quamvis ad iudiciales causas magis pertineant, multa tamen ex his eligere possumus quæ non parum ad institutum nostrum, præsertim in suasorii generis peroratione, conducant. Facile enim ex similibus similia procreantur. Sic igitur Fabius [Quint.inst.6,1 2-6]:

In peroratione quæ repetemus quam brevissime dicenda sunt et quod Græco verbo patet decurrendum per capita. Nam si morabimur non iam enumeratio sed altera quasi fiet oratio. Quæ autem enumeranda videntur cum pondere aliquo dicenda sunt, et aptis excitanda sententiis, et figuris utique varianda; alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriæ iudicum diffidentis. Sunt autem innumerabiles optimeque in Verrem Cicero [Cic.ver.5,52,136]: Si pater ipse iudicaret, quæ diceret cum hæc probarentur? Deinde subiecit enumerationem. Aut cum idem in eumdem per invocationem deorum spoliata a prætore templa dinumerat. Licet dubitare num quid nos fugerit et quid responsuri sint adversarii his et his aut quam spem accusator habeat omnibus ita defensis Illa vero iucundissima si contingat aliquod ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: Reliquit [vero] hanc partem causæ aut invidia premere maluit aut ad preces confugit [et] merito cum sciret hæc et hæc. Sed non sunt singulæ species persequendæ, ne sola videantur quæ forte nunc dixero cum occasiones, et ex causis, et ex dictis adversariorum, et ex quibusdam fortuitis, quoque oriantur. Nec referenda modo nostra sed postulandum etiam ab adversariis ut ad quædam respondeant. Id autem si et actionis supererit locus et ea proposuerimus quæ refelli non possunt. Hactenus Fabius.

Alteram vero orationis partem affectibus constare diximus et quidem rhetores in iudicialibus causis indignationis et commiserationis affectus excitare conantur. Accusator quippe ad indignationem adversus crimem quod intendit, defensor vero commiseratione ad reum absolvendum utitur. Ille igitur, ubi crimen admissum esse probavit, ad vindictam et supplicium criminis atrocitate amplificata excitat; iste contra, ubi argumentis reum probavit innocentem, ad absolutionem et misericordiam hortatur. Qua ex re liquet perorationis affectus cum ratione causæ quæ tractata est convenire et cohærere debere.

Ad hunc ergo modum prudens concionator pro argumenti et materiæ ratione quam præcipue in concione tractavit argumentandi subtilitate relicta amplificationi vela pandere debet; sic tamen ut amplificatio ipsa quæ, quandoque longior, quandoque brevior, futura est cum præcedenti orationis parte cohæreat. Itaque, si suademus ubi rei dignitatem et utilitatem argumentis probavimus, aculeos in fine exhortationis adiciemus; contra vero, si dissuademus, ad odium et contemptum ac detestationem eius rei acriter incitabimus. Quæ res, quamvis varie per totum orationis corpus spargenda sit, in fine tamen orationis quando auditor flectendus et, vel a turpi actione deterrendus, vel ad honesta excitandus est, præcipuas partes habet. Qua de re Divus Augustinus sic ait [Aug.doctr.christ.4,4,6]:

Si qui audiunt movendi sunt potius quam docendi ut in eo quod iam sciunt agendo non torpeant et rebus assensum quas veras esse fatentur accommodent maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes, et increpationes, concitationes, et coercitiones, et quæcumque alia valent ad commovendos animos sunt necessaria.

Et paulo post idem [Aug.doctr.christ.4,13,29]:

Cum vero -inquit- id docetur quod agendum est, et ideo docetur ut agatur, frustra persuadetur verum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse quo dicitur si non ita discitur ut agatur. Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut teneat, verum etiam flectere ut vincat.

Et paulo ante in eodem capite de eodem genere sic ait [Aug.doctr.christ.4,12,27-28]:

Sicut est autem ut teneatur ad audiendum delectandus auditor, ita flectendus ut moveatur ad agendum. Et sicut delectatur si suaviter loquaris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat; cum quid lætandum prædicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terendo proponis, et quicquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum esse iam sciunt. Si autem adhuc nesciunt prius utique docendi sunt quam movendi. Hactenus Augustinus.

His igitur affectibus et figuris quæ Divus Augustinus commemoravit post epilogum sive enumerationem quæ est altera perorationis pars uti licebit. Commodissime enim probata iam causa velut strue lignorum composita affectuum flamma consurgit. Quæ tanto erit ardentior quanto probatio fuerit firmior et efficacior.

Illud ultimo admonendum duxi argumentorum epilogum extremam hanc orationis partem quam Cicero amplificationem vocat præcedere debere. Non enim in hoc solum argumentorum summa colligitur ut auditorum memoria reficiatur, sed ut omnia simul breviter conglobata velut agmine facto in eorum animos irrumpant et apud illos quod volumus efficiant. Hanc autem argumentorum enumerationem opportune amplificatio sequitur qua vel ab aliquo scelere deterremus vel ad virtutis eius studium de qua sermonem fecimus adhortamur et acres ad hoc stimulos adhibemus.

Est etiam commodissimus perorandi modus quando non ad unam aliquam virtutem, sed ad omnia virtutum officia adhortamur quibus æternæ vitæ præmium propositum est. Quo perorationis genere elegantissime Divus Paulus in Epistula ad Romanos usus est quam omnium pæne officiorum atque virtutum enumeratione clausit[Rm 15,18-19]. Nec hanc solum sed Epistulam quoque ad Hebræos [cf.Hb 13,1-6] ceterasque his virtutum variorumque officiorum adhortationibus claudit.

Aliquando vero non inutile erit de cælesti gloria et sanctorum felicitate in regno Patris eorum disserere ut hoc suavissimo animarum ferculo spiritualis doctrinæ epulum finiamus. Quod venustissime Divus Cyprianus in Sermone de mortalitate [Cypr.mort. 26,430-459] fecit. Hæc autem duo postrema perorationis genera in omnibus concionibus quacumque de re habeantur non incommode quadrare poterunt. Semper enim quæ, vel ad flectendos animos potentiora, vel ad oblectandos iucundiora sunt, extremæ orationis parti quæ de tota fere concione diiudicat reservanda sunt.

Hæc igitur de sex perfectæ orationis partibus dicta sunt quæ in genere suasorio ac dissuasorio, quod mox tractabimus, præcipue locum habent. Ideoque peculiarius de ipsis in eo genere disseremus.

  1   2   3   4   5


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©kagiz.org 2016
rəhbərliyinə müraciət