Ana səhifə

Comestor, Petrus Historia Scholastica Theologiae Disciplinae


Yüklə 1.82 Mb.
səhifə1/51
tarix15.06.2016
ölçüsü1.82 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   51
1120-1178- Comestor, Petrus - Historia Scholastica Theologiae Disciplinae
Petrus Comestor (Troyes, ?1120 - Lutetia, 1178),

vel Pierre le Mangeur, theologus et historicus francogalligus.

Historia Scholastica Theologiae Disciplinae

Lugduni, 1543



INCIPIT Historia Scholastica Theologiae Disciplinae
Imperatoriae majestatis est, in palatio tres habere mansiones: auditorium vel consistorium in quo jura decernit: coenaculum, in quo cibaria distribuit; thalamum, in quo quiescit. Ad hunc modum Imperator noster, qui imperat ventis et mari, mundum hunc habet pro auditorio: ubi ad nutum ejus omnia disponuntur. Unde illud Isaiae: Coelum et terram ego impleo (Isa. XXV). Secundum hanc dicitur Dominus. Unde: Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXII). Animam justi habet pro thalamo, quia deliciae sunt ei ibi quiescere, et esse cum filiis hominum (Prov. VIII): secundum hanc dicitur sponsus, et anima cujusque sponsa (Ose. II): Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut sobrios reddat. Unde: Ambulavimus in domo Dei cum consensu (Psal. LIV), in sacra Scriptura id ipsum sapientes. Secundum hanc dicitur paterfamilias: Coenaculi hujus tres sunt partes, fundamentum, paries, tectum. Historia fundamentum est, cujus tres sunt species: annalis, kalendaria, ephimera . Allegoria paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia, doma culmini superpositum, quae per id quod factum est quid a nobis sit faciendum insinuat . Prima planior, secunda acutior, tertia suavior: sumitur allegoria quandoque a persona, ut Isaac significat Christum; etiam David quandoque hoc modo significat Christum. Quandoque a re quae non est persona, ut vervex occisus humanitatem passam significat, et lapis duritiem cordis: persona enim est individua rationalis naturae substantia; quandoque a numero, ut apprehendent septem mulieres virum, unum, etc. (Isa. IV), id est septem dona gratiarum Spiritus sancti. Quandoque a loco, ut per montem in quo docebat Christus eminentia virtutum (Matth. V); quandoque a tempore, ut non sit fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV), id est in refrigeratione charitatis; quandoque a facto, ut interfectio Goliae a David (I Reg. XVII), id est interfectio diaboli a Christo. Tropologia est sermo conversivus, pertinens ad mores animi; et magis movet quam allegoria, quae pertinet ad Ecclesiam militantem, anagoge ad triumphantem et ad Domini trinitatem.

1HISTORIA LIBRI GENESIS


De creatione empyrei et quatuor elementorum.
In principio erat Verbum, et Verbum erat principium, in quo, et per quod Pater creavit mundum (Joan. I). Mundus quatuor modis dicitur: quandoque empyreum coelum mundus dicitur propter sui munditiam; quaudoque sensibilis mundus, qui a Graecis pan, a Latinis omne dictus est quia, philosophus empyreum non cognovit; quandoque sola regio sublunaris, quia haec sola animantia nobis nota habet de qua: Princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII); quandoque homo mundus dicitur, quia in se totius mundi imaginem repraesentat. Unde a Domino homo omnis creatura dictus est, et Graecus hominem microcosmum, id est minorem mundum vocat. Empyreum autem et sensibilem mundum, et sublunarem regionem creavit Deus, id est de nihilo fecit; hominem vero creavit, id est plasmavit. De creatione ergo illorum trium inquit legislator: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I), id est continens et contentum, id est coelum empyreum et angelicam naturam. Terram vero materiam omnium corporum, id est quatuor elementa, id est mundum sensibilem ex his constantem. Quidam coelum superiores partes mundi sensibilis intelligunt; terram inferiores et palpabiles. Ubi nos habemus Deus, Hebraeus habet eloim, quod tam singulare quam plurale est, id est Deus, vel dii quia tres personae unus Deus creator est. Cum vero dixit Moyses, creavit trium errores elidit, Platonis, Aristotelis et Epicuri. Plato dixit tria fuisse ab aeterno, scilicet Deum ideas , ile , et in principio temporis, de ile mundum factum fuisse. Aristoteles duo, mundum et opificem, qui de duobus principiis, scilicet materia et forma, operatus est sine principio, et operatur sine fine. Epicurus duo, inane et atomos: et in principio natura quosdam atomos solidavit in terram, alios in aquam, alios in aera, alios in ignem. Moyses vero solum Deum aeternum prophetavit, et sine praejacenti materia mundum creatum. Creatus autem est in principio, id est in Filio, et iterandum est in principio sic: In principio creavit Deus coelum et terram, in principio scilicet temporis. Coaeva enim sunt mundus et tempus. Sicut autem solus Deus aeternus, sic mundus sempiternus, id est semper aeternus, temporaliter aeternus angeli quoque sempiterni. Vel in principio omnium creaturarum, creavit coelum et terram, id est has creaturas primordiales fecit, et simul. Sed quod simul factum est, simul dici non potuit. Licet enim hic prius nominetur coelum, quam terra, tamen scriptum est. In initio, tu Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI), hanc creationem mundi praelibata, sub operibus sex dierum explicat Scriptura, insinuans tria, creationem, dispositionem et ornatum. In primo die creationem, et quamdam dispositionem; in secundo et tertio, dispositionem; in reliquis tribus ornatum.
De primaria mundi confusione.

Terra autem erat inanis et vacua (Gen. I), id est machina mundialis adhuc erat inutilis, et infructuosa, et vacua ornatu suo. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Eamdem machinam quam terram dixerat, abyssum vocat pro sui confusione et obscuritate. Unde et Graecus eam chaos dixit. Quia vero dictum est, tenebrae erant, quidam dogmatizaverunt tenebras fuisse aeternas; quae jam, scilicet cum mundus fieret, erant. Alii irridentes Deum veteris testamenti, dicunt eum prius creasse tenebras quam lucem. Sed tenebrae nihil aliud sunt quam lucis absentia. Obscuritas autem quaedam aeris a Deo creata est, et dicta tenebrae. Unde et in catalogo creaturarum dictum est: Benedicite, lux et tenebrae, Domino (Daniel. III).---Et Spiritus Domini, id est Spiritus Sanctus Dominus, vel Domini voluntas, ferebatur super aquas, sicut voluntas artificis habentis prae oculis omnem materiam domus faciendae, super illam fertur, dum quid de quo facturus est disponit. Praedictam machinam aquas vocat, quasi ductilem materiam ad operandum ex ea. Ideo vero sic variantur ejus nomina, ne si unius elementi nomine tantum censeretur, illi magis putaretur accommoda. Hebraeus habet pro super ferebatur, incubabat, vel Syra lingua, fovebat, sicut avis ova. In quo etiam omne cum regimine nascentis mundi notatur initium. Hunc locum male intellexit Plato, dictum hoc putans de anima mundi. Sed dictum est de Spiritu sancto creante, de quo legitur: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII).


De opere primae diei.

Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux (Gen. I), id est verbum genuit in quo erat, ut fieret lux, id est tam facile, ut si quis diceret verbo . Lucem vocat quamdam nubem lucidam, illuminantem superiores mundi partes, claritate tamen tenui, ut fieri solet diluculo! et hoc admodum solis circumagitata. Praesentia sui superius hemisphaerium, et inferius vicissim illuminat . Per fiat praesentia, vel praescientia lucis in Deo intelligitur priusquam fieret: perfecta est essentia ejusdem in actu, scilicet cum prodiit adesse. Et vidit Deus lucem, quod esset bona, id est quae placuerat in praesentia, vel praescientia, ut fieret; placuit in essentia, ut maneret. Vel tropice, vidit. id est videre fecit. Et divisit lucem, ac tenebras; hic incipit dispositio. Et tamen aliquid dicit de creatione, quasi cum luce tenebras creavit, id est umbram ex objectione corporum luci; et creatas divisit locorum distantia, et qualitate, ut scilicet nunquam simul, sed semper e regione diversa hemisphaeria vicissim sibi vindicarent. Intelligitur etiam hic angelorum facta divisio: stantes lux, cadentes tenebrae dicti sunt. Et appellavit lucem diem a dia Graeco, quod est claritas sicut lux dicitur, quia luit, id est purgat tenebras. Tenebras dixit noctem a nocendo, quia nocet oculis ne videant: sicut tenebrae, quia tenent oculos ne videant sicut tamen dies exortum est a dia Graeco, ita nox a nyctim. Et factum est vespere, et post factum est mane. Et sic completus est dies unus naturalis. Primo enim cum coelo et terra lux est creata: qua paulatim occidente, factum est vespere primae diei usualis, et eadem migrante sub terras et ad ortum veniente, factum est mane, id est terminata est nox, et inchoavit dies secunda. Itaque praecedente luce diei, et sequente nocte terminata, exstitit dies unus. Lux ipsa divisas partes ostendebat, sed non dividebat.


De opere secundae diei.

Secunda die disposuit Deus superiora mundi sensibilis. Empyreum enim coelum, quam cito factum est, statim dispositum est et ornatum, id est sanctis angelis repletum. Fecit ergo ea die Deus firmamentum in medio aquarum (Gen. I), id est quamdam exteriorem mundi superficiem ex aquis congelatis, ad instar crystalli consolidatam, et perlucidam, intra se caetera sensibilia continentem ad imaginem testae, quae in ovo est, et in eo fixa sunt sidera. Et dicitur firmamentum, non tantum propter sui soliditatem, sed quia terminus est aquarum, quae super ipsum sunt, firmus et intransgressibilis. Dicitur etiam coelum, quia celat, id est tegit omnia invisibilia. Et cum legitur firmamentum coeli, endiadis est, id est firmamentum quod est coelum, ut cum dicitur creatura salis. Unde et pro sui concameratione graece dicitur uranon, id est palatium. Vel dicitur coelum quasi casa elios, quia sol sub ipso positus ipsum illustrat, hanc tamen circumvolutam concamerationem philosophus summitatem ignis intellexit. Cum enim ignis non habet quo ascendat, circumvolvitur, ut in clibano patet; ita et circa mundi exteriora ignis volvitur: et hoc est sidereum, vel aethereum coelum. Est et tertium coelum infra, quod aereum dicitur, de quo: Aves coeli comederunt illud (Mach. XIII). Quidam quartum suspicantur esse coelum super empyreum, quia Lucifer cum esset in empyreo legitur dixisse: Ascendam in coelum, etc. (Isai., XVI). Et in eo modo dicunt esse Christum hominem super angelos, qui sunt in empyreo. Sane firmamentum dividit aquas, quae sub ipso sunt, ab aquis quae super ipsum sunt, de quibus dicitur in Psalmis: Qui legis aquis superiora ejus (Psal. CCIII); et sunt sicut et ipsum congelatae, ut crystallus, ne igni solvi possint, vel in modum nebulae esse vaporabiles. Cur vero ibi sint Deus novit, nisi quod quidam autumant inde rorem descendere in aestate. Quod autem dictum est, fiat firmamentum; et post, Deus fecit firmamentum, et tertio factum est firmamentum, non superfluit, quia sicut in domo facienda; primo domus fit in scientia artificis, fit etiam materialiter cum levigantur ligna et lapides; fit etiam essentialiter cum levigata in structuram domus disponuntur, ita cum dicitur: fiat, ad praesentiam, vel praescientiam Dei refertur; fecit, ad opus in materia; factum est, ad opus in essentia. Illud primo die, istud secundo factum est; et cum hujus diei opus bonum fuerit, ut caeterorum, tamen non legitur de eo, vidit Deus quod esset bonum. Tradunt enim Hebraei, quia hac die angelos factus est diabolus Satanael , id est Lucifer, quibus Hebraeis consentire videntur qui in secunda feria missam de Angelis cantare consueverunt, quasi in laudem stantium angelorum. Sed tradunt sancti, quia in signum factum est hoc, quia binarius infamis numerus est in theologia, quia primus ab unitate recedit. Deus autem unitas est, et sectionem, et discordiam detestatur (Prov. VI). Possumus tamen dicere quia opus tertiae diei quasi adhuc est de opere secundae diei; quod post patebit. Unde non commendatur, nisi in tertia die, quasi post sui consummationem.
De opere tertiae diei.

Tertia die aquas sub firmamento congregavit Deus in unum locum (Gen. I). Quae licet plura obtineant loca, tamen, quia omnes continentur in visceribus terrae in unum locum congregatae dictae sunt. Et potuit esse, ut aquae quae totum aeris spatium occupabant vaporabiles, solidatae modicum obtineant locum, vel terra paululum subsedit, ut eas tanquam in matrice concluderet, et sic apparuit arida, quae quasi latens sub aquis, proprie humus dicta est, sed cum apparuit arida eadem dicitur terra, quia teritur pedibus animantium. Vel circumpositis tribus elementis dicitur solum, quia solida. Dicitur tellus, quia tolerat labores hominum: Congregationes aquarum vocavit maria, Hebraeorum idiomate, qui quaslibet aquarum congregationes vocant maria. Completo ergo aquarum opere subditur: Et vidit Deus quod esset bonum; et addidit aliud opus illi, cum dixit: Germinet terra. Nec de opere germinandi tantum intelligendum est, sed de potentia, quasi potens sit germinare. Produxit enim de terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum secundum genera sua. Patet quia non per moras temporum, ut modo, produxit plantas suas terra, sed statim in maturitate viridi, in qua, et herbae seminibus, et arbores pomis onustae sunt. Notandum quod dictum est, virentem. Quidam dicunt mundum in vere factum, quia viror illius temporis est, et fructificatio. Alii quia legunt lignum faciens fructum, et additum, herbam habentem semen, factum dictum in Augusto sub leone. Sed in Martio factum dogmatizat Ecclesia. Nota cum primo ait, facientem semen, et addit, habens unumquodque sementem, quia sementis proprie dicitur, dum adhuc est in sementino : semen vero cum seminatur; seminium vero, vel sementum cum seminatum est. Distinguitur tamen aliter sementis frugum et arborum, semen animalium; seminium cujusque rei exordium. Nec nos moveat, quia in dispositione elementorum videtur aer non dispositus, quia non est nominatus, sed dispositus est, cum liber aer ab aquis notam nobis formam accepit.


De opere quartae diei.

Quarto die quae disposuerat, coepit ornare rebus illis quae infra universum mundum congruis motibus agerentur. Plantae enim, quia terrae haerent, ad dispositionem terrae quasi magis spectant, et sicut dispositionem sic et ornatum a superioribus inchoavit. Fecit enim eadem die luminaria, solem, et lunam et stellas. Et dicitur sol, quia solus lucet, id est nullum cum eo; luna luminum una, id est prima, ut una dierum: vel una Sabbatorum dicitur (Luc. V et XXIV). Sol et luna dicuntur magna luminaria in duobus, et ex duobus, id est non solum pro quantitate luminis, sed et corporis, et non tantum comparatione stellarum, sed et secundum se, quia sol dicitur octies major terra , et luna etiam major terra dicitur. Lunam et stellas voluit illuminare noctem, ne nox sine lumine nimis esset indecora, ut operantes in nocte, ut nautae, et viatores solatium luminis haberent. Sunt etiam quaedam aviculae, quae lucem solis ferre non possunt, et fere nocte pascuntur . Nec superfluit sol, licet nubes lucida vicem ejus ageret (Matth. XVII), quia illa tenuem et insufficientem lucem habebat, et forte non nisi superiora illuminabat, sicut nec stella modo. De illa autem nube lucida, supradicta, traditur modo, quod vel redierit in materiam, unde facta fuerat, ut stella quae apparuit magis (Matth. II), et columba in qua visus est Spiritus sanctus (Matth. III): vel quod semper solem comitatur; vel quod de ea factum est corpus solare. Nec tantum ad decorem, et ad usum luminis ea voluit esse, sed etiam, ut essent in signa, et tempora, et dies, et annos, ut scilicet signa sint serenitatis et tempestatis. Vel ut ex ipsis fierent signa duodecim majora, et quaedam signa minora plura his quae dicuntur signa, vel sidera: tum quia magna diligentia signavit, vel consideravit ea antiquitas; tum quia adhuc signant et considerant ea homines ad designationem temporum. Nec dicendum est, ut genitaliaci, sive geneathlici somniant, quod posita sint in signa eventuum et operum nostrorum, aut quod status vitae nostrae signent, et moderentur, quod docent quibusdam experimentis, quae apotelesmata vocant. Non enim credendum est hoc de coelo nisi his qui alieni sunt a Patre, qui est in coelis. Quod autem sequitur, in tempora, non est putandum quod tunc per ea inciperent esse tempora, quae coeperunt esse cum mundo, sed quia per ea quatuor sunt temporum distinctiones. Sol quoque descendens ad Capricornum, solstitium hiemale facit, ascendens ad Cancrum aestivale. Inter utrumque, pari ab utroque distantia, aequinoctia facit. Vel est ibi endiadis, scilicet in signa et tempora, id est signa temporum. In dies dicitur pluraliter, quia dies multipliciter dicitur, de die scilicet naturali, scilicet spatio viginti quatuor horarum et de die usuali. Ponitur etiam dies pro tempore non determinato, et ignoto nobis, ut ibi: In illa die stillabunt montes dulcedinem (Amos. IX). In annos etiam pluraliter dictum est, quia etiam annus multipliciter dicitur. Nec hoc dico, quia apud diversas nationes sunt utique diversae annorum distinctiones majorum et minorum, et planetae annos suos habent. Sed secundum etiam Ecclesiae usum dicimus hoc. Est enim annus lunaris habens trecentos quinquaginta quatuor dies; est solaris constans ex diebus trecentis sexaginta quinque, et quadrante, id est sex horis. Est et bissextilis constans ex trecentis sexaginta sex; est embolismalis, qui constat ex trecentis octoginta diebus, et excedit, habens tredecim lunationes. Dicitur etiam annus ab ana, quod est circum, quia in se revolvitur. Unde, et antiquiores, [Col.1061B] ante usum litterarum, annum figurabant sub specie serpentis, cujus cauda in os ejus revolvebatur. Facta ergo luminaria posuit Deus, ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram, sed non semper, et dividant lucem ac tenebras. Quod autem luna in plenilunio facta sit ex alia perpenditur translatione, quae habet: Et luminare minus in inchoatione noctis. In principio enim noctis non oritur luna nisi panselenos, id est rotunda. Et dicitur a pan Graece, id est totum latine, et selenos, id est luna, vel mene, id est luna, quod nos plenilunium appellamus. Inde perpenditur, quod sol factus est mane in oriente, et facto vespere luna facta est in initio noctis, similiter in oriente. Volunt tamen quidam quod mane simul facti sint, sol in oriente, luna in occidente, et sole occidente, luna sub terra rediit ad orientem in inchoatione noctis.

De opere quintae diei.



Quinta die Deus ornavit aerem et aquam, vola tilia dans aeri, natalitia aquis: et utraque ex aquis orta sunt (Gen. I). Facilis enim transitus est aquae in aera tenuando, et aeris in aquam spissando. Pisces vocavit Moyses reptilia, quia impetu quodam totos se rapiunt, ut serpentes: non feruntur pedibus, ut ferae. Nota quia ex hoc quod dictum est, creavit volatile coeli super terram, erravit Plato, qui descendens in Aegyptum libros Moysi legit, et putavit Moysen sensisse volatilia esse ornatum aeris tantum circa terram, ornatum vero aeris superioris calodaemones, et cacodaemones : sed non ita est. Boni enim daemones, ut dictum est, sunt in empyreo; mali vero in hunc aerem caliginosum detrusi sunt ad poenam, non ad ejus ornatum. Deus enim peccantibus angelis non pepercit (II Petr. II).---Creavit Deus, id est plasmavit cete grandia. Cete generis neutri est indeclinabile (declinatur tamen cetus, ceti). Et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae. Motabiles autem dicuntur animae piscium et avium, respectu animae hominis. Illae enim moventur de esse ad non esse; ista non, quia perpetua est, vel quia forsan animas non habent: sed tamen spiritus vegetativos, quia cum ipsis animabus exstinguitur : ipsum animal vocavit animam, id est vivens. Unde, et Graeci dividunt animalia, per zoa, et psycheia zoa, id est viventia bruta, sed psycheia animata, a psyche, quod est anima rationalis. Sed etiam dicitur creatum motabile, quod creatum est sic, ut moveretur de vita ad mortem: quod non homo qui creatus est, ut non moreretur, si vellet. Illa vero creata sunt, vel ut in esum cedant aliis, vel senio deficiant. His benedixit Deus: Crescite, et multiplicamini.
De opere sextae diei.

Sexta die ornavit Deus terram: produxit enim terra tria genera animalium, jumenta, reptilia, bestias (Gen. I). Sciens enim Deus hominem per peccatum casurum in poenam laboris, ad remedium laboris dedit ei jumenta, quasi adjuvamenta, ad opus, vel ad esum. Reptilia vero et bestiae sunt ei in exercitium. Reptilium vero sunt tria genera. Trahentia ut vermes, qui se ore trahunt; serpentia, ut colubri, qui vi costarum se rapiunt, repentia pedibus, scilicet ut lacertae et batracae. Dicuntur autem bestiae quasi vastiae a vastando, id est laedendo et saeviendo. Quaeritur de quibusdam minutis animantibus, quae vel ex cadaveribus, vel humoribus, nasci solent, si tunc orta fuerint. Quorum sex sunt genera: Quaedam enim ex exhalationibus habent esse, ut bibiones, vermes qui ante clepsidram nascuntur, bibiones ex vino, papiliones ex aqua: quaedam ex corruptione humorum, ut vermes in cisternis; quaedam ex cadaveribus, ut apes ex juvencis: scarabaei, et scabrones, muscae magnae quae sonant ex volatu, nascuncuntur ex equis; quaedam ex corruptione lignorum, ut teredines, quaedam ex herbarum corruptione, ut erucae ex oleribus; quaedam ex corruptione fluctuum, ut gurguliones ex fabis. De his dicitur quia quae sine corruptione nascuntur, ut illa quae exhalationibus, tunc facta sunt; quae vero ex corruptionibus, post peccatum ex rebus corruptis orta sunt. Quaeritur quoque de nocivis animantibus si creata sunt nociva, vel primo mitia, post facta sint homini nociva. Dicitur quod ante peccatum hominis fuerunt mitia, sed post peccatum facta sunt nociva homini tribus de causis; propter hominis punitionem, correptionem, instructionem; punitur enim homo cum laeditur his, vel cum timet laedi, quia timor maxima poena est. Corrigitur his, cum scit ista sibi accidisse pro peccato suo; instruitur admirando opera Dei, magis admirans opera formicarum, quam onera camelorum: vel cum videt haec minima sibi posse nocere, recordatur fragilitatis suae, et humiliatur. Sed diceret quis quod quaedam animalia laedunt alia, quae nec inde puniuntur, vel corriguntur, vel instruuntur. Sed ex his et in his instruitur homo per exemplum. Etiam ad hoc creata sunt, ut aliis sint in esum. Sed si iterum dicitur quod etiam in mortuos homines saeviunt: sed et in his instruitur homo, ne aliquod genus mortis horrescat, quia per quoscunque transeat meatus, nec capillus de capite ejus peribit (Luc. XXII). Ad hunc modum solet quaeri de herbis et arboribus infructuosis, si etiam in illis diebus orta sint, cum Scriptura non memoret nisi herbas seminales, et arbores fructiferas, quae modo sunt. Potest dici quia quae modo infructuosa sunt, ante peccatum fecerunt fructum aliquem, post peccatum potius nascuntur homini ad laborem quam ad utilitatem. Vel homini propter, et post peccatum orta sunt, quia post dictum est homini: Spinas, et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Vel quaecunque terris haerent faciunt fructum, id est utilitatem manifestam, vel occultam. Quia vero piscibus, et avibus dictum est: Crescite, et multiplicamini, etiam de his intelligendum est, licet non sit dictum. Haec est enim communis causa creationis eorum.
De creatione hominis.

Deinde subditur de creatione hominis sic: Faciamus hominem, etc. (Gen. I). Et loquitur Pater ad Filium, et Spiritum sanctum. Vel est quasi communis vox trium personarum, Faciamus, et nostram: factus est autem homo ad imaginem Dei, quantum ad animam . Sed imago Dei est anima in essentia, et ratione ejus, quia spiritus factus est et rationalis ut Deus. Similitudo in virtutibus, quia bona, justa, sapiens. Cum imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII), quia illam habet etiam homo peccans, similitudine vero saepe privatur. Masculum vero et feminam creavit eos. Hoc quantum ad corpus, tamen dicitur creasse propter animam . Eos autem dicit pluraliter, ne androgeos, id est hermaphroditos factos putaremus. Tamen secundum corpus factus est homo quodammodo ad imaginem Dei cum

Os homini sublime dedit, etc. (OVID. Met. l. I, 85)

ut Deum, et coelestia videat, et imitetur. Unde cum quaesitum esset a quodam philosopho ad quid factus fuisset, respondit, ut contemplet coelum et coeli numina. Dedit autem homini Deus potestatem, ut praeesset aliis animantibus. In tribus ergo notatur hominis dignitas. Primo quia non solum factus est in genere suo ut praedicta, sed etiam quia imago Dei est; secundo quia cum deliberatione factus est. In aliis siquidem operibus, dixit et facta sunt (Psal. XXXII), in hoc tanquam inter se deliberantes personae aierunt, faciamus; tertio, quia scilicet homo dominus statutus est animalium, ut essent ei quem futurum mortalem Deus sciebat, in alimentum, in indumentum, et laboris adjumentum. Ante peccatum enim herbas tantum et fructum arborum dedit Deus in escam hominibus et animalibus. Quod inde colligitur, quia ante peccatum nihil noxium, aut sterile terra produxit. Et nota quia in maximis, ut in leonibus, perdidit homo dominium, ut sciat se amisisse, et in minimis, ut in muscis etiam perdidit, ut sciat vilitatem suam; in mediis habet dominium, ad solatium, et ut sciat se etiam in aliis habuisse. Et benedixit eis Deus sic.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   51


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©kagiz.org 2016
rəhbərliyinə müraciət