Ana səhifə

Cc. 1368-1380) [alcune lettere inedite di fra guglielmo flete] a cura di marta masotti da analecta augustiniana XVIII (1942), pag. 303-327


Yüklə 114.82 Kb.
səhifə1/2
tarix15.06.2016
ölçüsü114.82 Kb.
  1   2
M. H. LAURENT

DE LITTERIS INEDITIS

FRATRIS WILLELMI DE FLEETE

(cc. 1368-1380)

[ALCUNE LETTERE INEDITE DI

FRA GUGLIELMO FLETE]

A cura di

MARTA MASOTTI

da

ANALECTA AUGUSTINIANA XVIII (1942), pag. 303-327

PREMESSA DELLA REDAZIONE

Nel 1256 la Santa Sede diede vita all'Ordine Agostiniano, riunendo diverse congregazioni di eremiti. Il nuovo Ordine avrebbe dovuto, come i Francescani e i Domenicani, dedicarsi alla cura delle anime secondo lo stile e l'insegnamento di S. Agostino.

Il Card. Franz Ehrle, editore degli Statuti originari della facoltà di teologia dell'Università di Bologna, scrisse che la cosa più sorprendente riguardo agli Agostiniani fu la rapidità con cui entrarono nel mondo culturale di allora. Sorprende senza dubbio come questi uomini, che fino a qualche anno prima vivevano, secondo lo stile di vita classico degli eremiti, in luoghi appartati e dediti alla preghiera e alla penitenza, abbiano potuto costruire chiese e conventi di una bellezza stupefacente, dedicarsi agli studi e alla predicazione, immergendosi con forza e competenza nelle vicende del tempo.

Il passaggio alla vita apostolica venne effettuato dal primo priore generale dell'Ordine, Lanfranco da Milano, il quale, tre anni dopo la sua elezione, aveva già acquistato una residenza a Parigi, dove si trovava la sede universitaria più importante del tempo, perchè servisse come casa di studio per gli studenti dell'Ordine.

Questo passaggio non fu però del tutto indolore. Quando si trattò di entrare nelle città, non tutti potevano essere d'accordo. Una bolla papale chiarisce che coloro che avessero voluto continuare a vivere la vita eremitica, potevano rimanere nei vecchi eremi. Solo però si raccomandava che le nuove generazioni fossero educate allo studio e alla cura d'anime. Tale questione é stata ripresa con toni abbastanza drammatici da Kaspar Elm in un articolo che si troverà in questo sito, tradotto dal tedesco (Italienische eremitengemeinschaften des 12 und 13 Jahrhunderts = Comunità eremitiche italiane del XII e XIII secolo). A giustificazione delle sue affermazioni Kaspar Elm cita le lettere che fra Guglielmo Fleete, agostiniano inglese, scrisse ai suoi confratelli per lamentare la corsa ai titoli di studio come tradimento della originaria vita religiosa. A Kaspar Elm risponde con pacatezza David Gutierrez in un articolo che si troverà anch'esso in questo sito, tradotto dallo spagnolo (Los estudios en la Orden Agustiniana desde la etad media hasta la contemporànea = Gli studi nell'Ordine Agostiniano dal Medioevo ad oggi).

Per capire la questione é stato necessario andare a ricercare e leggere le lettere di fra Guglielmo Fleete. L'articolo che qui riportiamo é appunto uno studio sulla personalità di fra Guglielmo e quindi anche sul contenuto delle sue lettere.

*****


Inter annos 1548 et 1557 Ioannes Balaeus (1), episcopus anglicanus Ossoriensis, apud Reinerium Wolfium bibliopolam, qui Strassburgii natus Londini negotium gessit, codice quendam inspexit litteras nonnullas continentem, quas fr. Willelmus de Fleete, O.E.S.A., ex Italia dederat ad fratres provinciae, Angliae sui ordinis. Quarum initia Baleus accurate in libello (2) notavit, cumque anno 1559 Basileae librum illum egregium publicaret qui Scriptorum illustrium maioris Britanniae... catalogus (3) inscribitur, etiam fr. Willelmum eidem inseruit litterarumque eius a se inventarum una cum earum initiis mentionem fecit.

Quas Balaei indicationes bibliographicas maxima pars doctorum (4), qui postea de fr. Willelmo agebant, reproduxerunt, inter quos nostris temporibus sunt R. Fawitier in volumine de S. Catherina virgine Senesi (5) edito et R. P. Gwynn, S. I., in elucubratione (6) quam fecit de Eremitis S. Augustini anglicis temporis Wyclefii. Uterque Balaei testimonia de epistolario illo, olim satis voluminoso (7) ut videtur, commemorat, et aliqua eius fragmenta publicat. Iamvero perspectis et propria indole fr. Willelmi (8) et magno eius in vitam religiosam Tusciae inflixu quem sub fine saec. XIV habuit, utile mihi visum est textus illos integros publicare simulque alias duas epistolas hucusque, ni fallor, ignotas adiungere (9).

Epistolae a fr. Willelmo de Fleete ad Eremitas S. Augustini Angliae datae hucusque tres inveniuntur, quarum prima est pro omnibus illius provinciae religiosis (Inc.: Ait enim Apostolus; cfr. infra epistolam II); secunda pro magistris in S. Theologia (Inc.: cum timore ac reverentia; cfr. infra epistolam III); tertia pro ipso parte provinciali (Inc.: cum timore Dei ac; cfr. infra epistolam IV). In hac ultima fr. Willelmus provincilem rogat ut auctoritate sua interposita, religioso iubeat illa exequi, quae fr. Willelmus Spiritu Sancto motus et ex parte Dei eos ut facerent impulerat.

Quae tres litterae in duobus codicibus valoris minime aequalis conservantur, scilicet:

Dublin, Trinity College a. 5. 3 (115), fol. 179-186. (10)

London, British Museum, Royal 7. E. X. fol. 85-87. (11)

Codex Dublinensis (12) textum plerumque accuratam praestat, Londinensis et copistaes errores et multas lacunas exhibet vel ex distractione amanuensis vel interdum ex eius incapacitate legendi textum exemplaris sui provenientes. Porro manuscriptum Dublinense iam anno 1380 confectum est ab Adamo Stokton fr. Willelmi contemporaneo et probabilissimum aut saltem transcriptionem ex eo immediate derivatam.

Iam vero fr. Willelmum scripsisse has tres litteras certissimum est. Indicationes in singulis "explicit" codicis Dublinensis nobis praestitas accuratior investigatio criticae, quae dicitur interna, omnino confirmat. Auctor Anglus est, ex Eremitis S. Augustini, in Italia residet, fautor est reformationis disciplinae monasticae, partes Urbani papae VI sequitur, nomen ipse in fine epistolarum subscribit, scilicet: "fratris Guillelmi de Anglia (13)".

Quod autem tempus attinet quo fr. Willelmus scripserit epistolas, certum est omnes tres eiusdem esse temporis simulque missas fuisse: cl. Fawtier (14) quidem hoc primis anni 1379 mensibus factum opinatur, sed, ut puto, minus recte. Nam codex Dublinensis in suo "explicit" patrem provincialem datis, tempus accuratius definit. Dicit enim ibidem festo S. Alexii proxime venturo (17 iulii) XXI annos completos esse ex tembris 1359 a fr. Matthaeo de Aesculis eremo conventui Silvae Lacus adnexo addictu fuisse (15): ergo versus initium mensis iulii 1380 scripsit.

Quidnam de litterarum valore? Qui historiam generalem colit, parum ex eis depromere poterit. Neque mirum est. Nam qui eas scripsit, eremita est vivens in solitudine (16) cuius summum rigorem ipsa S. Catherina Senensis (17) mitigsndum esse censuit. Observantiae monasticae amantissimus, fr. Wilellmus fraters adiurat ut secundum regulam et constitutiones ordinis eorum vivant; eos, et praesertim magistros in theologia, rebus mundanis libenter interesse conqueritur, vetus illud adagium de cella (18) eis inculcat, orationem commendat, seque quamplurimum desideraret asserit ut cum maiore fervore festa S. Annnae et S. Augustini celebrent, porro enixe flagitat, ut litaniae recitentur, pompae solemnes et orationes flant ad tollendum schisma pacemque pro Ecclesia obtinendam. Ut passim in scriptis illius temporis, etiam apud eremitam nostrum cogitatio de expeditione in Terram Sanctam facienda ocurrit: "Orate omnes ut cito veniat passagium, et ut ibi simul omnes moriamur pro Christo (19)". Etiam illud notandum est eum asperrimis verbis vituperare interventionem regiam in conferendis dignitatibus ecclesiasticis.

Verumtamen, ut iam ipse Fawtier (20) merito dixit, maximum illarum epistolarum momentum in eo consistit, quod ipsum fr. Willelmum nobismagis notum reddant eiusque praeclaramindolem manifestent. Videmus enim hominem moderatum, bene instructum (in quadam universitate Angliae baccalaureus (21) factus est), aetate etiam maturum. Consilia eius ponderata sunt, reformatio in ordine facienda omnino rationabili. Quae eius moderatio praesertim in tractando schismate elucet. De adversariis nihil asperum: Urbanus verus papa est, ergo pro ipso orationes faciendae, quae ut fiant fr. Willelmus pro viribus nititur.

Restat ut de quaestione particulari paucis disseramus. Sunt S. Catherinae Senensis (22) histographi qui P. Burlamacchi (23) sequentes censebant fr. Willelmum nostrum eundem esse ac eremitam illum "de Anglia, qui manet in loco ubi incipit ordo fratrum Heremitarum S. Augustini", de quo luquuntur "Rationes Anglicorum (24)". Hunc eremitam, cuius momen silentio premitur, Spiritu Sancto inspiratum ex Italia tres litteras in angliam misisse, unam de gubernio regni Angliae, aliam de reformatione in suo ordine facienda,tertia de schismate. In qua ultima eum locutum esse de rivelatione sibi facta intra missam ab ipsa sacra hostia, nempe Urbanum papam VI verum esse papam, cui proinde Anglia fidem servare deberet.

Sed talis identificatio difficulter addmitti potest. Nam primum quidem constare deberet de auctoritate illius tractatus qui sub titulo "Rationes Anglicorum" venit, et quisnam eum conscripserit et quo tempore. Porro si re vera ab Anglo quodam compositus est, hunc non Londini sed Romae vel forsan Avinione resedisse oportet. Deinde perspicuum est argumentum trium litterarum in "Rationibus" relatarum longe diversum esse ab illo de quo fr. Willelmus agit in litteris ab ipso certo datis, nisi quis forsitan accipere veli ad auctoem "Rationum" pervenisse famam omnino deformatam de epistolis fr. Willelmi. Certo apparet litteras fr. Willelmi genuinas in causa Urbani papae VI nullius momenti pro Anglia fuisse,nam de eo nisi obiter tractant et cum circa mensem iulii 1380 scriptae sint, posteriores sunt decisioni solmeni qua curia Regni 18 octobris 1378 in civitate Gloucester congregata partes Urbanipapae VI amplexa est (25). Tandem annotare liceat chronistas (26) Augustinianos saec. XIV et XV pro certo habere, non a loco residentiae fr. Willelmi (qui nunc Lecceto dicitur in provincia Senarum), sed a Centumcellis prope Civitatem Veterem (Civitavecchia) oridinem eorum originem traxisse.

Sed dicet quis auctorem "Rationum" in manibus habuisse alias Willelmi litteras, praesertim cum balaeus ille, de quo supra, loquatur de codice continente Willelmi "Epistolas ad diversos". Attamen haec hypothesisi ipsius Willelmi testimonio everitur. Ea enim supponit Willelmum ante menses octobris vel novembris 1378 litteras in Angliam dedisse, quae decisionem illam comitiorum Regni promoverint; nunc vero ille ipso saepius affirmat se inter annum 1359, quo ab Anglia discessit, et 1380 nunquam ulli concivium suorum scripsisse epistolam.

Ergo si admittere volumus verum esse quod in "Rationibus" dicitur de tribus epistolis in Anglia missis, supponere debemus alium fratrem anglicum O.E.S.A.. Centumcellis forsan degentem, ante octobrem 1378 religiosis provinciae Anglicae eas scripsisse: quod profecto impossibile non est.

v

Haec satis dicta sint de tribus epistolis fr. Willelmi ad fratres provinciae Angliae. Iam vero mihi liceat alias duas eisdem addere usque hodie penitus ignotas, quarum altera data est Rectoribus civitatis Senensis, altera Regentibus eiusdem almae civitatis.



Prima (cfr. infra epistolam I) quidem conservata est in copia saeculi XVIII facta, quae nunc pertinet ad codicem B. IX. 18 bibliothecae Senensis. Datum non habet, veruntamen aliquo modo tempus, uo scripta fuerit, definire possumus, nempe ex certis eventibus a Willelmo in ea signatis. Nam cum scriberet, Duodecim Viri (I Dodici), qui per tredicem annos Senas gubernaverant, potestate privati erant (2 septembr. 1368).Quo facto, tumultus frequentes flebant et per menses sequentes non minus quam quattruor gubernia successive Palatium Communis occupabant (27). Quorem uni epistola data est, qua fr. Willelmus Duodecim illos commendat a praecedenti gubernio iniuriis affectos. Unde patet eam vel sub fine anni 1368 vel in principio anni 1369 scriptamesse.

Porro de eius authenticitate dubium moveri nequit, cum textus non solum Willelmum auctorem nominet, sed etiam cum eius litteris in Angliam datis comparatus eumdem compositionis modum prae se ferat.

Altera epistola (cfr. infra epistolam V) ad Regentes civitatis Senensis originalis est et scripta propria Willelmi manu. Asservatur in R. Archivo Statali Senarum (Concistoro, Lettere, fascicoli sciolti). Scriptura (28) manifeste anglica est et ultimae partis saec. XIV, ita ut si quis nesciret fr. Willelmum de Fleete hanc epistolam scripsisse , ex ipso modo scribendi deducere deberet auctorem eius esse quendam Anglum in comitatu Senensis viventem.

Iam de tempore quo scripta sit pauca dicamus. Cum in ea fr. Willelmus a Regentibus civitatis Senensis idem expostulet quod a fratribus suis in Anglia, ut litaniae scilicet et orationes habeantur pro cessatione schimatis Ecclesiam dilaniantis, merito concludere possumus eodem tempore eam scriptam esse ac illas tres in Angliam missas, scilicet currente anno 1380, sed ante diem Pentecostes, cum in illis litteris fr. Willelmus a Regentibus postulet ut inter hebdomadem festum illum sequentem Franciscum aurifabrum ad se mittant nonnullas a se instructiones de instituendis illis litaniis accepturum.

v

Restat mihi ut paucis exponam qua methodo usus sim in stabiliendis textibus a me publicatis. Litteras quidem, quae Senis axtaut, tales quales sunt produxi, transcriptionem illam et originalem, cum unici fontes sint. Quod epistolas in Angliam datas attinet , textum codicis Dublinensis (=D) publicavi, simul notando plurimas illas lectiones codicis Londinensis (= L) ad eo divergentes.



Praeterea operam dedi ut multiplices epistolarum citationes tam explicitas quam implicotas, meris tamen allusionibus neglectis, ad earum fontes reducerem. Et quidem pro plurimis eos invenire potui, nonnullae tamen me effugerunt.

Idibus Iannarii 1942

Romae

M. H. Laurent O. P.



 

v v v


I

Epistola fratris Willelmi de Fleete ad rectores civitatis Senensis

Reverendis dominis Rectoribus civitatis Senensis, ego fr. Guglielmus de Anglia, ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini, conventualis in Silva Laco, salutem et pacem civitatis perpetuam.

Reverendi Domini. Vobis innotescat quod predecessoribus vestris dominis, qui penultimo regebant ante vos, misi unam literam de reformatione pacis, unde placit vobis illam literam perlegere et intelligere et secundum illam adoperari, non inspiciendo ad dicta mea sed ad dicta sanctorum, que ibi inveniuntur. Vobis innotescat quod predecessores vestri male tractabant istos bonos viros qui vocantur Duodecim, propterea evenerunt forte comunitati vestre mala; et nisi pacem, charitatem et concordiam cum eis et cum omnibus vicinis et civibus vestris habueritis, sine forte iuxta sententiam divinam eveniente peiora, quia omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (29).

Vos autem, reverendissimi domini et dilectissimi in Christo, studuertitis salvare communitatem et animos vestros, non sequamini vestigia malorum, sed nitamini bene tractare istos qui sunt de numero Duodecim, et secundum consilium Apostoli (30): "Cum omnibus pacem habentes": non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledictio, sed contra benedicentes (31); neminem odientes: qui odit fratrem suum omicida est (32); neminem de civibus vestris vel vicinis iniuste persequentes, quia eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (33), et iudicium sine misericordia fiet ei, qui non facit misericordiam cum proximo suo.

Sequami(ni) Christum, qui contulit ad pacem. Pax vobis (34); pacem meam relinquo vobis (35) et faciatis omnibus secundum bonam conscientiam: qui facit contra conscientiam, edificat ad gehennam. Non sequamini furorem populi nec mala cosilia eorum, sed potius conilia bonorum virorum, aliter faciliter potestis deviare. Quantum est vobis possibile, nitamini salvare animas vestras, quia non effugiatis manus Dei.



Orrendum est incidere in manus Dei viventis (36), queriteque pacem civitatis, et Deus pacis erit vobiscum. Amen.

 

v v v



II

Epistola fr. Willelmi de Fleete ad fratres Provincie Angliae

Reverendis in Christo patribus ac fratribus universis provincie Anglie ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini, ego frater Willelmus, peccator, de Anglia, salutem in Domino sempiternam.

Ait enim Apostolus (37): "Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus"; qui nos amant, querunt qui laudent in nobis, qui autem nos oderint, detrahunt nobis; nos autem in utroque medio constituti, vitam nostram et famam sic custodire debemus ut non erubescant de detractoribus laudatores; qui, fidens coscientie sue, negligat famam suam, crudelis est. Notate verba, signate misteria (38), studeatis ut ante omnia diligatur Deus et serventur ante omnia mandata Dei; diligatur proximus (39) ut nulla sit discordia in provincia nec in conventu aliquo nec inter fratres aliquos: sit unus spiritus (40), una anima in Deo (41), summa et inviolabilis concordia sit inter omnes, ut omnes tam magni quam parvi simul conveniant secundum possibilitatem ad ecclesiam et nitantur ut toto conamine cum summa diligentia dicatur officium divinum, distincte, permutatim ac morose et devote, et servent vitam communem. Ista sunt principia religionis sancte et nutriunt caritatem et edificant proximum.



Non dicatis aliquid proprium (42); secundum beatum Ieronimum: "Perfectus servus nichil habet preter Christum", non debet servus Dei aliquid reputare suum, set solum necessaria habere cum licentia prelati sui, superflua distribuere conventui. Possumus licite ute temporalibus propter necessitatem, sicut libris, pannis et huiusmodi, non delectari in istis terrenis, set solum in Christo crucifixo: delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui (43); thesaurizate vobis thesauros in celo (44), cum vestra conversatio in celis est (45); ibi sit mens, ibi erit requies, scilicet in anima. Terrena contempnite, inquietum est cor nostrum Domine, donec requiescat in te (46). Item dicit bonus Augustinus fratribus suis; "Sursum, sursum cor habeant et terrena (ac) vana non querant (47)".

Professores regulae beati augustini in monasterio timant iudicia Dei; ibi nec magisteria nec honores nec pompas nec tronos nec dominationes nec delicias nec divitias querant in monasterio que nec foras habere potuerunt (48), quia qui talia querunt, peiores efficiuntur secularibus, quia reversi sunt ad vomitum suum (49). Ideo, fratres ac patres reverendi, interpretemur nomen nostrum ex quo vocavit nos Deus in ordinem Heremitarum, ideamus ne falsum sit in nobis, habemus nomen magnum super omnes religiosos (50). Debemus fugere mundum ac conversationem eius - quia usus seculi hominem, licet invitum, ad peccatum trahit - nisi quando caritas exigit et necessitas rquirit sive obedientia astringit. Non debemus sequi levitates aliorum fratrum quantum d discursus ad extra, scilicet sive ad capitula generalia sive ad provincialia vel ad inceptiones magistrorum vel ad civitates vel ad villas, sive ad spectacula mundi et alias levitates; magis super omnes religiosos debemus amare solitudinem in cella: sede in cella et docebit te omnia, pax est in cella, foris autem non nisi bella.

Rogo Dominum altissimum ut ista verba transfigant corda vestra et de istis discursoribus per totum ordinem fiat remedium; dicit enim Apostolus (51): "Unusquisque in vocacione , qua vocatus est, permaneat". Sufficeret unum capitulum generale (52) pro I annis vel pro decem et capitulum provinciale (53) pro tribus annis. Ista discursus destruunt animas fratrum.

Ex parte Dei studeatis ut iuvenes bene instruantur secundum ordinis instituta (54); in bona educatione noviciorum ordo accrescit. Debetis ante oculos habere timorem Dei, non appetitum mundi ut eligantur tales priores homines devoti, discreti, viri spirituales, non amatores mundi. Dicit iohannes Climachus (55): "Prelatus indiscretus multas animas perdit". Melius est edificare lapides vivos quam mortus.

Ex parte Dei, studeatis ut ubique fiant debite correctiones cum dilectione hominum et odio vitiorum (56), non detur iuvenibus nimis amor quia est eis occasio peccandi, non cognoscunt adhuc seipsos: sint sub disciplina cohercendi.

Ex parte Dei studeamus omnes vitam nostram mutare in melios, ut possimus in novissimis diebus proximum edificare.

Recomendo caritati vestre papam Urbanum VI (57), quia ipse est verus papa, sicut constat servis Dei per revelationes (58), per inspirationes et per orationes. Expediens esset valde ut per totam Angliam semel in epdomada fierent letanie (59) sicut alias vidi, et orationes pro eo, pro ecclesia et pro reformatione totius mundi, quia totus mundus in maligno positus est (60), et pro pace etiam habenda inter christionos et pro passagio fiendo et pro istis scismaticis illuminandis (61). Instetis quantum potestis ut ista ordinentur; potestis multum mereri in hac parte. Orate omnes ut cito veniat passagium (62) et ut ibi simul omnes moriamur pro Christo.

Donet ergo Deus ut observetis hec omnia tanquam sancte et solitarie religionis amatores (63), ut nunquam amodo sitis mundi amatores. Transit mudis et concupiscentia eius, aliter forte ista littera miserrima erit vobis ad iudicium, et laborem istum requirit Deus de manibus vestris. Pro salute animarum vestrarum exposui animam meam periculo in scribendo istam litteram; magnum periculum est michi redordari patriam meam vel parentelam, nisi quando Deus tangit cor meum. Scriptum est: "Obliviscere populum tuum et domum patris tui (64), quia nemo mittit manum ad aratrum (65)", etc.

Ex parte Dei, obsecro in domino Ihsen quatenus instanteroretis pro me ut in omnibus sim conformis voluntati divine, ut et finis meus sit in Christo.Confortetis omnes amicos meos seculares, si qui vivi sunt, ut servent mandata Dei et frequenter confiteatur: semper sint parati quia qua hora non putatis, Deus filius hominis veniet (66). Orate, orate, orate pro me.

Ex parte Dei rogo ut nullus mihi scribat, nec frater, nec secularis. Parcatis mihi quia miserrime scripsi. Rogate Dominum ut parcat mihi, si in aliquo erravi. Predicetis omnibus anglicis ut sint viri angelici in Anglia (67), ut pre aliis nationibus habeantconversationem angelicam in servando mandata Dei et sanctas antiquas observantis et non sequantur mores aliarum nationum maxime in ludendopecuniam, aurum vel argentumad taxillos, sicut faciunt Ytalici (68): quando perdunt, irascuntur, perturbantur , blasfemant Deum, postea furantur et faciunt pessima. Rogandus est Deus ut iste ludus non regnet in regno Anglie, set pentius extirpetur ad destructionem animarum, ad dipendium regni. Omnes sic adquirentes tenentur ad restitutionem: dato uno inconvenienti, multa mala sequuntur.

Per fratrem Willelmum de Anglia, peccatore(m).

v v v

III


Epistola fr. Willelmi de Fleete ad Magistros eiusdem provinciae

Reverendi magistri.

Cum timore ac reverentia, motus coscientia, pro salute animarum vobis scribo. Dicit evangelium (69): "Non vocemini magistri, unus est mgister vester". Nec delectemini in nomine nec in statu magistrali, set nitamini sequi vestigia Christi (70), adquirere perfectionem magisri, nam magister doctor est et secundum Chrysostomum: "Doctor omni virtute debet esse ornatus"; et evangelium (71) dicit: "Magister scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum".

Primo sitismawime pre aliis fratribus veraces servando vestra professionem, et feciatis ut alii servent. In honore prelatus sit vobis (72).Vos estis pofessores, ideo duplici ligamine ligati estis; secundum Deum ac coscientiam magis obligati estis, ideo aliis fratribus debetis dare exemplum. Modo ostendit Deus iudicia sua et nunc iudicium est mundi (73). Et dixit michimagister quidam reverendus ordinis: apparet quod Deus velit renovare faciam terre (74) et promisit michi assistere ad reformationem ordinis. Si ecclesia Dei sive ordo debet reformari, nitamini vos incipere in augmentum meriti ac premii, quia oportet quod reformatio ordinis ad maioribus incipiat, quia primo cepit Ihesus facere et docere (75). Nitamini vos ad omnes fratres nostri ordinis in Anglia vivere secundum regalum B. Augustini, omnia habendo in communi (76) ac alium modum perfectum vivendi tenere. Sitis vos perfecti sicut magister vester celestis perfectus est (77), et saltem sicut magister Willelmus de Lincolnia in hac parte perfectus fuit. Boni magistri debent esse magistri in moribus aliter mgisterium eis erit ad iudicium. Tales debent esse columpne ad reformandum ordinem ed ecclesiam Dei.

Debetis assistere prioribus ut omnes, tam studentea quam alii, sibi humiliter obediant et instruere studentes ut non dimittant substantiam propter accidens; sicut proficiunt in scientia , ita magis stricte observent ordinem et observancias eius, ut magis devote insistant divinis secundum possibilitatem pro loco et tempore et corrispondenter in moribus proficiant, aliter forte studium, perdunt tempus et studium suum, et in fine invenient se ipso esse delusos ac desceptos. Debent enim principaliter studere proptr obedientiam eis impositam et non propter gradum. Talis intentio propter gradum est intentio corrupta: omne opus corruptibile deficiet in fine.

Dolore cordis tactus intrinsecus (78), adiuro vos ut vitam vestrammuttis in melius; timeatis iudicia Dei. Vos pre aliis magistris tenemini esse perfectiores. Interpretemini nomen vestrum: vos estis magistri ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini.

Tenemini pre aliis esse magis abstracti a pompis ac condicionibus et conversationibus mundanis et servare paupertatem in communi ac vitam communem cum aliis, sicut fecit beatus Augustinus; et pro loco ac tempore stare in cameris vestris tanquam in heremo, tanquam in cellis solitariis, et ibi vacare studio, contemplacioni, devocioni et orationi; ibi facere, quando Deus inspiraverit, penitencias vestras occultas, ut amodo camera magistri non sit sicut taberna ad confusionem animarum et destructionem ordinis, set ad edificationem animarum; sit locus solitudinis et contemplationis; aliter non debetis reputari magistri ordinis S. Augustini, set magistri mundani, ubi oos tuum contra te locutum est. Dicit beatus Ambrosins: "Cuius opera quisque facit, eius filius vocatur". Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite (79); a fructibus eorum cognoscetis eos (80).

Arguatis bene pro salute anime vstre, faciatis bonas premissas in presenti ut in morte sequatur bona conclusio; aliter redarguet vos Christus et vestrum quemlibet forte arguet beatus Augustinus dicendo: "Arguam te et statuam contra faciem tuam (81) regulam meam". Servate ergo beati Augustini regulam et ex parte Dei faciatis servari, quia sic servando potestis reformare ordinem et illuminare ecclesiam Dei. Luceant opera vestra coram hominibus ut glorificent patrem vestrum (82), beatum Augustinum, qui in celis est (83), qui tales possidet magistros veros Dei servos. Dicit evangelium (84): "Magister adest et vocat te". Deus modo vocat vos, quia mirabiliter tetigit me ad vocandum cos, aliter non presumpsissem, nec ausus fuissem vobis scribere. Sitis amodo non mendaces magistri set veraces, omnes postea doceatis veritatem. Nontimeatis personam regis nec principis; ad vos pertinet (ut) faciatis officium vestrum.

Ex parte Dei omnipotentis omnes malas consuetudines contrarias ordini sivi contrarias libertati ecclesiastice in Anglia, quantum in vobis est, pro utilitate communi ac salute animarum nitamini penitus extirpare. Non debet cancellarius (85) in sui prohibitionibusvel inhibitionibus impedire correctiones fiendas a prelatis, nec debet rex (86) Anglie vel consilium suum quovis modo, prece nec favore, impedire electiones in ecclesiis cathedralibus nec quibuscumque aliis rite ac canonice secundum statuta canonum celebratas. Aliquando unus doctor eligitur vel unus sanctus homo, unus qui possit illuminare totum regnum et totam ecclesiam Dei; rex postea solebam cum litteris suis intercedere pro uno de clericis suis, postea eligitur unus ydiota, unus mercenarius qui non est verus pastor, cuius non sunt oves proprie, vidit lupum venientem et dimittit oves et fugit (87), quia non est sufficiens sanctitate nec doctrina eos protegere, lupus rapit et dispergit oves (88). Talis non intrat per hostium, ideo fur est et latro (89). Perdit eipsum et gregem suum; istas animas requiret Deus de manibus (90) regis et consilii sui.

Ista sunt horrenda quia sunt ad offensam Dei propter huiusmodi presumptionem, quia mittit falcem suam in messem alienam, in messem divinam et impedit consilium divinum , factum Dei; ac propter alia peccataolim in Anglia regnancia posset rex corruere in prelio et perdere seipsum et regnum suum, ideo expedit regi ut habeat bonos prelatos in regno suo, et in omnibus quantum ad salutem anime sue; sequatur consilium eorum et in iuventute sua nitatur sequi vestigia sanctorum regnum predecessorum suorum, quia adolescens iuxta viam suam ambulans non recedet ab ea cum senuerit (91). Pro istis malis nocivis pro rege consuetudinibus frequenter gemo in heremo in corde meo.

Legi in vita sancti Hugonis (92), qui maxime sanctus fuit, in fine V libri de vita sua (93), quod propter malos perlatos ac sacerdotes ac propter peccata populi Anglicani fuit celitus ostensum quod offensa Dei iminebat super Anglia. Sanctus Hugo malos extirpabat et noluit aliquem clericum regis facere canonicum in ecclesia sua nec introducere istam consuetudinem. Rex, ut sanctus et iustus, dixit ei: "Fac, bone vir, fac quod facis et ora pro nobis". Ita expedit ut amodo usque in sempiternum (94) sic fiat, et ue rex novus omnes consuetudines pravas antiquas de regno penitus auferat et libere ecclesie Anglicane eligant pastores; et debitas correctiones faciant maxime de sacerdotibus ut in castitate vivant, ut totum regnum sit totaliter innovatum in bonis moribus, ut amplius vindicata Dei super Angliam non appareat nec populus Anglicanus in bello propter peccata corruat. Orate, orate pro Anglia: expedit valde ut dicatur frequenter oratio (95): "Deus, qui non mortem sed penitentiam desideras peccatorum, populum tuum Anglicanum quesumu ad te converte prpitius, ut dum tibi devotus exsistit, iracundie tue ab eo flagella amoveas".

Ex parte Dei predicetis omnibus, regi et principibus t proceribus regni et prelatis magnis et parvis, ut omnes frequenter confiteantur et incedant in mandatis Domini et in sanctis et antiquis cerimoniis, ut sit summa concordia inter eos; et faciatis fieri letanias et processiones et pro reformatione ecclsie Dei ac totius mundi. Bene habeo Angliam in mente mea et regem Anglie. Orate pro me. Hbeat ergo rexet regnum eius devotionem in beato Augustino et servent festum eius, sicut tenentur, et melius stabit regnum eius. Ista habeanutr cordi. Non scripsi ista ex me set per inspirationem Spiritus Sancti.

Ex parte Dei nitamini servare festum beate Anne (96), matris beate Marie; beate Maria potest conqueri de vobis dicendo: "Vos celebratis festu beate Monice matris S. Augustini, et non celebratis fetstum matris mee". Sciatis quod plures ordinis conventus (97) in Italia celebrant illud festum ex devotione: ipsa est canonizata in vita eterna, et hoc sufficit quantum ad omnem coscientiam. In kalendario fratrum Minorum (98) inveni scriptum: "Festum sancte Anne, festum solempne". Habeatis illud festum in summa devotione, et bene ac melius erit vobis.

Ex parte Dei rogo ut nullus mihi scribat: est mihi magnum periculum recordari patriam vel parentelam meam nisi pro tempore orationis, quia nemo mittens manum suam ad aratrum et rspiciens retro aptus est regno Dei (99). Loquantur opera vestra bona (100), non verba scripta. Parcatis mihi, corrigatis que corrigenda sunt; minime libenter scribo, ideo sum multumdistractus in scribendo; pro utilitate animarum exposui me periculo. Rogo Deum ut labor ille non sit inanis, ut audiam bona de ordine ac tota Anglia, ut totaliter sit ad Deum conversa. Fiat, fiat. Amen.

Rogo Deum ut sit tota Anglia in bonis moribus, ut sit lucerna lucens (101) ante Dominum et illuminet ecclesiam Dei. Precipiat Deus angelis suis de te ut custodiant et in omnibus viis tuis (102). Amen.

Dirigat vos Altissimus ut in reformacione ordinis sit vobis reccomendatus beatus Augustinus.

Per vestrum fratrem Willelmum peccatorem de Anglia.

 

v v v


IV

Epistola fratris Willelmi ad Provinicialem eiusdem Provinciae

Reverendissime in Christo pater.

Cum timore Dei ac omni reverentia debita, gentibus cordis flexis, obsecro in Domino Ihesu quatinus moneatis magistros tam magnos quam parvos, ut alia subscripta observent.

Ex parte Dei nitamini reformare ordinem in provincia vestra tamquam ad famam et bonam vitam secundum ordinis instituta observandam. Maxime nitamini refrenare in omni conventu dicursus fratrum ad extra inutiles. Quando vadunt astricti per obedientiam, bene vadunt. Dicatis omnibus ut caute ac sancte ambulent, ut omnibus prebeant bonum exemplum: expletis obedienciis statim revertantum. Fratres ordinis tota die pro nichilo ut communter discurrunt ad extra, plures sunt ad extra quam intra; aliquando plures sunt in foro quam in loco, pauci in choro. Procurator, qui ex officio vadit extra, posset expedire negotia eorum et ipse possent stare in loco. Iste inutilis discursus est ruina persone et ordinis et ad malum secularium, et maxima scandala inde proveniunt. Audivi quod cardinalis (103) noster, quando fuit magister Padue (104), ordinavit cum domino terre, quod nullus frater exiret ad extra nisi semel in septimana vel raro. Sequamini vestigia eius.

Ex parte Dei ordinetis maxime quod novicii, quamvis grandevi, pro tempore noviciatus eorum nec pro cupiditate vel lucro temporali discurrant ad extra, nisi pro maxima necessitate: uno die intrant, alio die exeunt! Nec studeant, quantumcumque sint apti, pro tempore sui noviciatus, nisi in observantiis regularibus vel in gramatica vel in cantu (105): melius esset non recipere. Ex discursu ad extra efficiuntur seculares in mente, revertuntur citius ad vomitum suum (106); quando ponunur ad studium vel nimis tractant cum professis, superbiunt et assumunt sibi tantam audaciam quod postea non cureant de ordine. Ordinetis quod ubique quam bene tractentur, quod habeantbene necessaria sua; caveatis quod nullus habeat proprium nec aliquid in manibus secularium. Moneatis quemlibet ut melius vivat quantum ad Deum et quantm ad bonum exemplum dare proximo. Ve illi per quem scandalum venit (107). Studeat quilibet reformare quantum ad bonam famam ordinem suum.

Debetis dare favorem bonis et malos reprimere, et ordinare quod nullus prior aliquos mittat ad extra nisi bene combinatos pro quacunque necessitate, melius est enim minus agere quam plus habere (108), ut ordo scandalizetur et anime pereant. Ordinetis cum prioribus quod nullus frater remaneat otiosus; qui non sunt apti ad predicandum vel studendum, faciant cum manibus aliquid boni operis, quoniam otium et occasio omnium malorum.

Modo pro utilitati communi Anglie scribo: faciatis predicare publice per totam Angliam quod omnes convertant se et frequenter confiteantur, nam hoc vult Christus. Evangelium dicit (109): "Estote parati quia qua hora non putatis" etc. Multi quando audiunt ista,truffantur. Dicatur omnibus, ideo totus mundus in maligno positus (110); nunc Deus ostendit iudicia sua, nunc iudicium est mundi (111), ideo timete iudicia dei, multi subito moriuntur et mala morte moriuntur; ideo expedit ut sint parati, ut omnes se disponant melius quantum ad Deum et tunc poterunt melius orare, et deus citius reformabit mundum et ecclesiam suam. Ista mala que accidunt, propter peccata nostra eccidunt, cessante causa cessat effectus (112). Et faciatis quod predicetur quod sit summa concordia per totum ragnum et quod nulla sit divisio quia omne regnum in se divisum desolabitur (113), et quod omnes obediant regi; regem honorificate, Deum timete (114), reddite que sunt Cesaris Cesari, que sunt Dei Deo (115); dicit enim envangelium (116): "Hoc est preceprum meum ut diligatis invicem". Predicetur sive dicatur omnibus religiosis , prelatis, monachis, fratribus, sacerdotibus, canonicis ut mutuam continuamque caritatem habeant ad invicem, ut tota ecclesia Anglicana sit unus spiritus in Deo; reformet seipsam, medice cura teipsum (117).

Set multi religiosi sunt decepti, nam ipsi servant cortices religionis scilicet silentium et huiusmodi apparentias exteriores, deveniendo ad capitulum, ad refectorium, etc., et non habent caritatem, nam aliis iuvident, detrahunt et murmurant, denigrant famam aliorum. Faciunt partes ad invicem, vel religio contra religionem, vel frater contra fratrem propter gradumvel pro statu. Monachi servant silentium (118), locuntur cum digitis (119) et non servant caritatem recipiendo fratres nostros vel Carmelitanos ad ospicium. Dicunt quod non habent hoc in consuetudine, consuetudo mala abolenda est; caveant ne dicant eis Christus (120): "Hospes fui et non collegistis me, ite maledicti in ignem eternum". Perfectio religionis non stat in istisexterioribus, principaliter fundatur in operibus caritatis et in hospitalitate et huiusmodi. Dicit Apostolus (121): "Hospitales invicem sine murmuratione". Hospitalitatem diligite. Stat etiam religio in obedientia, in patientia, in humilitate, in mansuetudine ceterisque virtutibus interioribus, non in exterioribus. Ista forte videbuntur multis fatua et presumptuosa.

Hic narro mirabile quod in festo sancti Alexii (122) confessoris, anno instanti, erit vicesimus primusannus quod exivi patriam et regnum Anglie. Numquam misi litteram Anglie nec audebam nec proponebam; modo mirabiliter tractus sum ad scribendum etiam in missa in presentia orporis hristi compulsus et coactus a Spiritu Sancto ad scribendum. Dico cum Apostolo (123): "Quod nolo, hoc ago". Ideo adiuro vos ex parte Dei ut supra scripta predicentur, sive dicantur iuxta discretionem vestram pro loco et tempore, maxime ut religiosi omnis cognoscant deffectus suos; corrigant se, postea prdicent aliis ut omnes Anglici convertantur viciis suis. Non recipiant ista scripta ex me, set per inspirationem Spiritus Sancti pro utilitate, quoniam veritas patebit in fine.

Parcatis mihi! Male scripsi, non ordinate, non libenter scribo; exposui me periculo pro salute animarum. Periculum esset mihi recordare patriam meam, nisi ipse Deus tangeret me vel moveret me ad ista. Ideo nullus mihi recsibat. Scriptum est (124): "Obliviscerepopulum tuum et domum patris tui", quia nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, scilicet mentaliter, aptus est regno Dei (125). Istum laborem requiret Deus de manibus Anglorum, maxime religiosorum. Maxime in se habeant continuam mutuam caritatem ad invicem. Maxime tactus sum quoad ipsos convertendos, quia ipsi conversi posset cum suis predicationibus et bonis exemplis exterioribus convertere totum populum.

Religiosi modernis temporibus magis querunt mundam quam Deum.Querunt honores, favores dominorum, pompas, divicias, delicias, maspectu Dei; dati sunt in reprobunt censum. Ista magna scientia destruit ecclesima Dei et omnes religiones; Christus eligit piscatores, stulta mundi eligit Deus (126). Expediet amodo ut omnes religiosi studerent sanctam stultitiam et obliviscantur scientiam suam iuxta dictum Apostoli (127): "Quis sapiens inter vos videatur? Stultus fiat ut sit sapiens, sapientia huius mundi stultitia est apud Deum".

Ex parte Dei requiro vos ut ista demandentur executioni . In omnibus factis vestris timeatis Deum non hominem. Bene teneatis religiosos; ipsi deberent eligere esse abiecti quoad mundum et recumbere in novissimo loco (128), nec querere magisteria nec honores, nisi diceretur eis a prelatis pre obedientiam: Amice, ascende superius (129). Nemo sibi assumit honorem, nisi qui vocatura Deo tanquam Aaron (130). Tunc talibus erit gloria in vita eterna. Ideo expedit ut omnes studentes proponant sibi in omnibus actibus suis Deum tanquam finem. Quicunque igitur erraverit, doleat de preterito, caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur et in temptacionem non inducatur (131). Amen.

Parcatis mihi de tanta presumptione, dignemini me reccomendare ordinibus omnium fratrum. Dirigat vos Altissimus in reformatione ordinis ac in istis observandis sitis, preco, fervidi et assidui.



Inimicus homo (132) et diabolus invidens huic littere superseminavit zizania (133), fecit me effundere ac spargere attramentum super litteram, id tum accidit propter peccatum meum, zelum quem habeoad Angliam. Requirit Deus de manibus eius ut totaliter convertatur ad Dominum, quum scriptum est (134): "Zelus domus tue comedit me". Orate pro me.

Per vestrum i(ndgnissimum) fratrem W de Anglia.

 

v v v


V

Epistola fr. Willelmi de Fleete ad Regentes civitatis Senensis

Sancti Spiritus assit vobis gratia

Reverendi domini Regentes. Genibus cordis flexis, suplico Deo omnipotenti quatinus sitis boni Regentes, regentes civitatem ac comitatum in bona pace ac concordia cum dilectione hominum et odio viciorum (135), per via iustitie incedentes, non declinantes ad dexteram neque ad sinistram (136): omnipotens Dominus, qui creavit celum et terram, ipse vobis retribuat, ipse vobis benefaciat pro adiutorio quod exhibetis ecclesie Dei.

Item sciatis firmiter quod magnam gratiam recipietis a Deo si perseverantes fueritis. Dicit evangelium (137): "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit".

Si volueritis quod ecclesia Dei, sive gens nostra, optineat victoriam, oportet vos iuvare eius patrem dominum Urbanum sextum, verum summum pontificem universalis ecclesie Dei, cum vestris orationibus, instituendo letanias frequenter sine cessatione; sic Machabei, sic sancti Dei, sic Moyses famulus ei cum orationibus victoriam optinuerunt. Dicit Chrysostomus: "Stabat Moyses in monte non armis sed precibus pugnaturus, stabat extentis ad celum manibus devoto orans affectu, non de terra sed de celo auxilium postulabat: sic Moyse orante pugna occulta sed manofesta victoria ; sic Moyse orante victoria, cessante mesticia, potentior hostis efficitur iusti animo fatigato; desinit populus vincere, Moyse desistente in prece". Quis enim iustorum non orando pugnavit? Quis non hostem orando devicit? Orationibus Danieli visi panduntur, sopiuntur flamme, fere oberescunt, cadunt hostes, inimici vincuntur.

Quanto enim purior frequentiorque fuerit celebrata oratia, tanto cellerior erit de inimico victoria. Ideo pro parte domini Ihesu Christi cum omni instantia humiliter et pro parte domini pape supplico quatinus (insi)statis cum orationibus, cum letaniis pugnare ac optinere victoriam quia Dominus nobiscum, quis contra nos? (138) Dicit Psalmista (139): "Non in archu meo sperabo et gladius meus non salvabit me".

Totus mundus in maligno positus est (140) et ecclesia Dei periclitatur, ideo pro refor(m)acione ecclesie Dei ac totius christianitatis valde instanter orare debemus; Deus in evangelio suo (141) i(n)vitat nos ad prandum, monet instanter orare et nos negligentes sumus.

Sciatis si a principio fuissent institute letanie et orationes pro totam christianitatem, sicud necessarium fuisset, nunquam durassent tantum tribulationes (142) iste quam modo durant: nostra pena nostra neglicencia sunt causa omnium istarum adversitatum. Ideo pro parte domini Ihesu Christi dignemini vos incipere ut proximi vestri videntes bona opera vestra glorificentpatrem vestrum qui in celis est (143), vestra bona exempla sequendo. Potestis dare bonum exemplum toti christianitati.

Habeatis compassionemde animabus que pereunt et de laborius meis, quia multas litteras scripsi ad varias partes mundi pro istis letaniis instituendi. Rogo Deum ut habeam aliquem fructum in vobis. Altissimus vos in sua gratia conservet et ad ista toto affectu perficienda ardenter inflammet. Amen.

Vester devotus frater Guielmus de Anglia, in Silvalaco ordinis fr. Heremitarum S. Augustini.

Dignemini mittere ad me Franciscum aurifabrum ut dicam sibi aliqua in spaciali, que multum movebunt vos ad faciendum istas letanias. Veniat in septimana Pentecostes.

 

 



v v v v v v

 

APPENDICES



I

DE OPERIBUS FR. WILLELMI DE FLEETE

Tractatus De Remediis contra tentationes. Inc. Quia sicut ait Apostolus. - Des. Quod ipse prestare dignetur qui est in secula benedictus. Amen (vel) Quod ipse dignetur facere qui est benedictus in secula. Amen.

Cod.: Cambridge, University Library, I.1.6, 30, gg. 108-116; Trinity College, 879, ff. 206-208: Oxford, Bodleian Library, Laud. Miscel, 467, ff 286-290.

Epistolae:

Epistola ad rectores civitatis Senensis. Inc. Vobis innotescat quod predecessoribus. - Des. Et Deus pacis erit vobiscum. Amen.

Epistola ad fratresProvinciae Angliae. Inc. Ait enim Apostolus: "Spectaculum facti". - Des. Dato uno inconvenienti multa mala sequuntur.

Epistola ad Magistros Provinciae Angliae. Inc. Cum timore ac ravarentia, motus coscientia. - Des. Ordinis sit vobis recommendatus beatus Augustinos.

Epistola ad Provincialem Provinciae Angliae. Inc. Cum timore Dei ac omni reverentia debita. - Des. Zelus domus tue comedit me. Orate pro me.

Epistola ad regentes civitatis Senensis. Inc. Genibus cordis flexis suplico Deo. - Des. Perficienda ardenter inflammet. Amen...Veniat in septimana Pentecostes.

De codicibus et editione earumde litterarum, cfr. Supra.

Epistola ad fr. Raymundum de Capua, O. P. de virtutibus B. Catherinae de Senis. Inc. vobis notum est quod dominus Iohannes. - Des. qui potens est omnia sacre. Amen.

Cod.: Siena, Bibl. Com., T. II. 7, f. 30-31; Firenze, Bibl. Naz., Palatina 60, f. 217-219; Milano, Bibl. Brera, AD.XIII.34, f. 288 (fragmentum).

Ed.: R. FAWITIER, Catheriniana, in Mélanges d'Archéologie et d'Histoire, XXIV, 1914, 77-85.

Sermo in reverentia B. Catherinae de Senis. Inc. Sancti Spiritus adsit nobis gratia, Diem festum transitum; - Des. Matre nostra sponsa sua in celis coronata vivit et regnat in s.s. Amen.

Cod.: Roma, Arch. Gen. O.P., XIV-24 (X-2003), f. 195-204; Siena Bibl. Com. T. II. 7, f. 17-19

Ed.: R. FAWITIER, Catheriniana, 40-75.

Narratio cuiusdam spiritualis doctrinae sive documenti. Inc. Dixit Sancta mater narrans de se. - Des. In cella conservatus ubicumque fuerit. Deo gratias.

Cod.: Siena, Bibl. Com. T. II. 7, f. 29-30.

Ed.: G. GIGLI, Opere di S. Caterina da Siena. IV, Siena, 1707, 374-376; A. T. DRANE (trad. G. FINOCCHIETTI) Storia di S. Caterina da Siena e dei suoi Compagni, Siena, 1911, 823-826; FAWITIER, Catheriniana, 86-93.

 

 

v v v v v v



 

II

BIBLIOGRAPHIA



A) Testimonia contemporanea, adhuc edita

  1   2


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©kagiz.org 2016
rəhbərliyinə müraciət